De Melgatio

Cartulário:

Nº Documento: 
263
Fólio: 
95r
Data do documento
Ano: 
1187
Mês: 
4
Dia: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 95r] Sub era Mª CCª XXª Vª et quotum in die kalendarum aprilis. In Dei nomine. Nos omnes homines de Melgazo, tam uiri quam mulieres, tibi archidiacono Garsie facimus pactum et scriptum super illam ecclesiam beate Marie, tali pacto ut facias illam et edifices nobiscum te adiuuantibus et de necessarii ecclesie tibi ministrantibus donec sit perfectam et consumatam. Proinde illius ecclesie terciam partem tibi concedimus. Habeas enim illam et genus tuum in eternum. Tercia uero pars tua ab illis duabus nostris partibus numquam sit diuisa, semper autem in bono amore ecclesia nostra sit coadunata. Si quis tamen de nostris uenerit qui hoc scriptum et placitum confringere uoluerit, sit maledictus et excommunicatus et insuper illam ecclesiam, sicut iudicatum est, restauret atque regia uoci mille soldos pariat. Nos omnes homines de Melgazo tibi archidiacono Garsie hoc placitum propriis manibus roboramus. Facta placito et scripto in tempore regis Sancii Portugallie, de manu eius in Ualadares Pelagio Suerii, in Tude episcopus Bertrandus. Martinus abbas Fenalis cum suo conuentu confirma.
Petrus testis, Iohannes testis.
Pelagius testis.
Petrus qui notuit (signum)

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 180 n. 276.