De Melgatio

Cartulário:

Nº Documento: 
264
Fólio: 
95r-95v
Data do documento
Ano: 
1205
Mês: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 95r] Sub era Mª CCª XLª IIIª et quotum kalendarum idus (a) aprilis. Hec est descriptio facta inter abbatem de Fenalis nomine Dominicum una cum suo conuentu et inter Andream Garsie natum et alumpnum de archidiacono Garsia Nuniz, tali pacto et tali conditione ut seruiat ipse Andreas mihi Garsie Nuniz cum ipsa ecclesia sicut ego uoluero in uita mea et post mortem meam ipse Andreas ipsam ecclesiam de Melgazo, que est edificata prope portam | [f. 95v] ipsius uille, in uita sua firmiter eam teneat et habeat et in uno quoque anno pro die Cene Domini pro anima mea ad refectorium VIII° solidos reddat Sancte Marie de Fenalibus. Et post mortem ipsius Andree ipsam ecclesiam integram sine ullo impedimento ad monasterium de Fenalis remaneat, ita ut nullus de genere ipsius Andree uocem nec ius super eam habeat. Si quis ex nobis hoc pactum et hoc scriptum implere noluerit regie uoci D soldos pariat. Facto pacto et scripto in tempore regis Sancii Portugallie et de manu eius in Ualadares Martinus Petri, in Tuda episcopus Petrus, iudices uille de Melgazo Pelagius Garsie et Iohannes Roderici. Ego Andreas cum concilio uille de Melgazo hoc pactum et hoc scriptum propria manu roboro tibi abbati Dominico de Fenali.
Petrus testis, Pelagius testis, Martinus testis.
Iohannes testis, Mido testis.
Martinus qui notuit (signum).

Aparato: 

(a) Sic.

Bibliografia: 

Ed.: TF, pp. 180-181 n. 277.