Hec est carta de Doma

Cartulário:

Nº Documento: 
266
Fólio: 
96r
Data do documento
Ano: 
1226
Mês: 
2
Dia: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 96r] In Dei nomine. Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod ego Petrus abbas Cellenoue una cum conuentu eiusdem monasterii damus uobis Gundisaluo abbati et conuentui de Fenales quoddam casale in Doma quod habuimus ex legatione Aluari Munionis milites, cum suis terminis sicut hodie in iure tenemus. Et uos Gundisaluus abbas et conuentus de Fenales datis nobis et conceditis, pro commutatione dicti casalis, casale uestrum de Ganderela quod habuistis ex legatione domine Eluire Iohannis in remedium anime uiri sui et pro CC et LXXXª soldis, quos pro eo ipsi domine Eluire dedistis, et omnem hereditatem similiter datis nobis quantam habebat Menendus Didaci monachus uester in Orga, sicuti hodie in iure tenetis cum suis terminis ratione ipsius Menendi monachi. Damus imquam uobis dictum casale de Doma quod uos habeatis eum iure hereditario imperpetuum et uos inquam similiter datis nobis et conceditis dictum casale de Gandarela et supradictam hereditatem de Orga quod omnia ista habeamus iure hereditatio imperpetuum, carta nichilominus in suo robore permanente semper. Si quis igitur tam ex parte nostra quam uestra contra hanc cartam uenerit uel rumpere temptauerit, habeat iram Dei et pectet demandate (a) parti quantum demandauerit et insuper domino terre persoluat quingentos aureos. Facta carta in era Mª CCª LXª IIIIª, VIII° idus februarii, regnante in Legione, Asturiis, Strematura et Gallecia rege domino Alfonso, tenente Limiam Martino Sancii, episcopo in Auria domno Laurencio. Presentibus Martino Fernandi clerico Sancte Trinitatis, Petro Iohannis, Petro Petri, Iohanne Iohannis, Iohanne Roderici, Dominico Lupi, clericis Sancte Trinitatis, Iohanne Osorii layco Sancte Trinitatis.
Fernando Pelagii publico notario ecclesie Auriensis, qui notuit, testis.

Aparato: 

(a) No texto dema(n)date com -ad- corr. sobre t.

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 183 n. 279.