-
Cartulário:
- Fiães
Outorgante:
- Particular
Faltam quer a rubrica quer a letra inicial.
[f. 103v] [N]otum sit omnibus presentibus et futuris quod nos fratres, uidelicet Suerius Martini de Bergoti et Petrus Martini de Bergoti et Suerius Martini de Prodaneda, recipimus a domno Iohanne abbate et conuentu de Fenalibus unam leiram uinee ad forum in portu de Bergoti, uidelicet leiram quam dedimus ipso predicto monasterio quam uocant de Souereiro pro anima patris nostri et pro remissione peccatorum nostrorum quomodo diuidit per marcos inferius contra flumen Minei, sub tali uidelicet conditione quod laboremus eam ut non deficiat per laborem et soluamus de ea annuatim iam dicto monasterio et uoci eius per suus maiordomum terciam partem uini in torculari. Si forte ibi uinea defecerit, terciam partem panis in area soluamus et pro foro IIIes solidos annuatim in lagare quando collegerimus uinum. Si uoluerimus uendere uel obligare aut pro anima dare, non liceat nobis nisi predicto monasterio, si uoluerit nobis dare iustum precium, sin autem debemus uendere uel obligare tali homini qui compleat predictum forum in pace, dicto monasterio sine ullo impedimento, tamen non sit miles nec canonicus nec alius monachus nec religiosus locus. Qui hoc fregerit, pectet alteri parti CCos solidos aut cui uocem dederit et carta maneat in suo robore. Et hoc forum complendo debemus habere istam leiram per supradictam diuisionem nos et omnis uox nostra imperpetuum. Regnante rege Santio II° in Portugallia, in Tuda episcopo Laurentio, tenente Ualadares Martino Egidii.
Qui presentes fuerunt et testes: Rudericus Diaz monachus et frater Petrus Ruderici conuersus, | [f. 104r] Petrus Martini Tiracaltia, Iohannes Alfonsi, Iohannes Petri, Martinus Pelagii qui notuit et est testis. Et hoc fuit sub era Mª CCª LXXXª Vª, mense septembris.
Ed.: TF, p. 195 n. 299.