Istas cartas sunt de ribeiro de Limia. De Chamusinis

Cartulário:

Nº Documento: 
287
Fólio: 
105r
Data do documento
Ano: 
1197
Mês: 
4
Dia: 
22
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 105r] In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Sciant ergo tam presentes quam posteri quod nos Petrus Menendi et Munio Menendi et Lupus Lupiz et Petrus Roderici et Eldora Petri et filia sua Maria Roderici cum omni uoce nostra tibi abbati domno Petro et omni conuentui de Fenalibus dedimus et concedimus ecclesiam Sancti Georgii de Chamusinis, cum omnibus suis pertinenciis in montibus et in fontibus, et insuper dedimus uobis in montibus et in campis incultis ut cultificetis ibi quantum potueritis, pro animabus nostris et parentum nostrorum ut habeatis illam supradictam ecclesiam et illas hereditates que cultificaueritis perpetim habituras. Et si aliquis homo uenerit, tam ex parte nostra quam de extranea, qui hunc factum nostrum ad irrumpendum uenerit, sit maledictus et excommunicatus et a fide Christi separatus et cum Datan et Abiron, quos terra uiuos absorbuit, in inferno dampnatus. Facta carta sub era Mª CCª XXXª Vª et quotum X° kalendarum maii, rege domno Alfonso Legione regnante, tenente Limiam Petro Fernandi castellano, episcopo Auriensi domno Alfonso, tenente opidum de Canderei Laurentio Munionis. Ego Petrus Menendi et Munio Menendi et Lupus Lupi et Petrus Roderici et Eldora Petri et filia sua Maria Roderici hanc cartam propriis manibus roboramus et confirmamus.
Qui presentes fuerunt: Petrus testis, Iohannes testis.
Pelagius testis, Laurentius qui notuit (signum).

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 197 n. 302.