De Muguemis

Cartulário:

Nº Documento: 
292
Fólio: 
106v-107r
Data do documento
Ano: 
1238
Mês: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 106v] In Dei nomine. Notum sit omnibus hominibus presentem paginam inspecturis quod ego Rudericus Munionis et uxor mea Maria Pelagii pro remedio animarum nostrarum facimus cartam donationis et firmitudinis tibi domno Iohanni abbati et conuentui de Fenalibus de nostra hereditate quam habemus in uilla que dicitur Mugueimes et in Prado et in quinque roteas, nominatas IIas in Caualazos et alia in Casasola et altera in Mancias et alia in Peizon, et medium casale quod fuit de domna Terasia, mater de Maria Pelagii, et medium de Ranadoirum et medium de Barrio et de casale de Mulieres et medium de Prato et quantam ego Rudericus Munionis habeo de Urraca Petri. Et insuper dictis locis in presenti damus medietatem de quanto ibi habemus et in obitu nostro, si ambo obierimus sine semine, omnes hereditates et omnia que habuerimus integra sint de monasterio de Fenalibus. Et si filium uel filiam habuerimus et aliquis ex eis obierit sine semine, sua porcio istius hereditatis remaneat monasterio. Damus uobis ipsas hereditates ut habeatis et possideatis uos eas et omnes successores uestri qui in ipso monasterio Deo seruierint iure imperpetuum, cum suis terminis, cum ingressibus et regressibus, cum montibus et fontibus, per ubi eas melius potueritis inuenire. Si quis tamen uenerit uel uenerimus qui hanc donationem nostram infringere uoluerit, iram Dei omnipotentis habeat et pariat ipsas hereditates duplatas et insuper per dominum terre compellatur cui uocem uestram dederitis ducentos aureos com|ponat [f. 107r]. Ego Rudericus Munionis et uxor mea Maria Pelagii hanc cartam per manus nostras roboramus et confirmamus et in robore accepimus a uobis XXti solidos Legionensium. Facta carta sub era Mª CCª LXXª VIª, mense ianuarii, regnante in Legione et Castella rege domno Fernando, in Auria episcopus Laurentius, tenente terram Pelagio Arie et Ruderico Suerii, rector ecclesie Sancte Marine Iohanne Fernandi, maiorino Sancio Pelagii.
Qui presentes fuerunt: Rudericus Paris rector ecclesie Sancti Petri testis.
Petrus Muniz testis, Stefanus Petri testis, Fernandus Martini testis.
Rudericus Petri testis, Martinus Martini testis, Petrus Petri monachus testis (signum).

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 199 n. 307.