De Pradaneda

Cartulário:

Nº Documento: 
364
Fólio: 
132r-132v
Data do documento
Ano: 
1240
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 132r] In Dei nomine. Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod ego Michael Martini et uxor mea Maria Genesii cum filiis et filiabus nostris, scilicet Petro Fernandi et Maria Fernandi et Marina Fernandi et Martino Fernandi, facimus cartam uenditionis et firmitudinis tibi Iohanni Alfonsi, cognato meo, de nostra hereditate quam habemus in uilla que dicitur Pradaneda et uocatur ipsa hereditas in loco qui uocant Barral, sub aula Sancti Cipriani, pro Lª solidis, quod nobis et tibi bene complacuit, et de precio apud te nichil remansit in debito pro dare, et ego Michael Martini una cun uxore mea accepimus a te duos soldos et medium pro roboratione. Si quis tamen uenerit uel uenerimus qui hanc uenditionem nostram temptare uoluerit, iram Dei omnipotentis incurrat et nostram maledictionem habeat; insuper aponimus ibi penam: CC soldos persoluat domino terre, aut cui uocem tuam dederis, et hereditas supradicta duplata et hoc factum nostrum semper robur obtineat imperpetuum. Facta carta uenditionis | [f. 132v] sub era Mª CCª LXXª VIIIª, regnante in Legione rege domno Fernando, tenente castellum Sancte Crucis Menendo Uelasci, in Auria episcopo domno Laurentio.
Qui presentes fuerunt:
Alfonsus Martini clericus testis, Pelagius Martini testis, Suerius Petri testis.
Petrus Martini testis, Petrus Garsie prior testis, Pelagius qui notuit (signum).

Bibliografia: 

Ed.: TF, pp. 233-234 n. 381.