De Cerdar

Cartulário:

Nº Documento: 
379
Fólio: 
137r-137v
Data do documento
Ano: 
1229
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 137r] In Dei nomine. Ego Gomecius Muniz et uxor mea Marina Diaz uendimus uobis Menendo Fernandi et uxori uestre Marie Martini et uobis Lupo Fernandi et uxori uestre Marie Fernandi totam hereditatem quam habemus in uilla que dicitur Cerdar. Uendimus uobis ipsam hereditatem, scilicet unum casale quod ibi habemus, cum omnibus suis directuris et cum suis terminis modernis et antiquis, pro precio quod de uobis accepimus, uidelicet mille et ducentis solidis pro precio et pro roboratione, quod nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debito pro dare. Igitur de hac die habeatis uos ipsam hereditatem et omnis posteritas | [f. 137v] uestra et faciatis de ea quicquid placuerit uobis imperpetuum. Et si aliquis homo uenerit ex parte nostra aut de extranea qui hanc cartam uoluerit frangere, pectet uobis ipsam hereditatem duplatam cum quanto fuerit meliorata et insuper domino terre, aut cui uocem uestram pulsauerit, mille aureos exsoluat et semper carta maneat in robore. Facta carta uenditionis sub era Mª CCª LXª VIIª, regnante in Legione rege domno Alfonso, tenente Limiam infans Petrus, in Auria episcopo domno Laurentio, in Cellanoua abbate domno Petro tercio, tenente castellum Sancte Crucis domno Petro Fernandi, sub manu eius Munio Fernandi. Ego Gomecius Muniz et uxor mea Marina Didaci, qui hanc cartam iussimus facere, in concilio manus nostras roboramus.
Qui presentes fuerunt: domnus Ermigius miles testis, Gomecius Muniz monachus testis, Martinus Uenarii testis, Fernandus Ruderici presbiter de Ruuaes testis, Fernandus Abrigueru testis, Fernandus Lameiru testis, Fernandus Iohannis presbiter de Sandi Uetero, Petrus Petri de Cobreiros testis, Martinus Muniz de Portela testis et Petrus Muniz frater eius testis, Pelagius Menendi de Scudeirus testis, Petrus Maurus testis, prior de Porcaria testis, Gomecius Petri de Cerdar testis, Fernandus Gomez testis, Iohannes Martini testis. Hec sunt nomina hominum quos fuerunt in octorgatione que fecit Gomez Muniz et uxor eius Marina Diaz et domnus Lupus Muniz clericus, frater eius: Iohannes Petri clericus de Melees, Iohannes Petri, Dominicus scutiferus, Iohannes Iohannis et filius eius Iohannes Iohannis, Petrus Pelagii, Petrus Faua ficarius, Iohannes Munionis, Iohannes Iohannis.
Martinus qui notuit et est testis (signum)

Bibliografia: 

Ed.: TF, pp. 241-242 n. 396.