Scribit Papa Asturicensi episcopo et mandat ei ut restituat Bracarenses ecclesias
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Pontifício
Vid. etiam o documento 6 (cópia B).
P[aschalis] episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili fratri P[elagio] Asturicensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Conquestus est apud nos uenerabilis frater Bracarensis uester archiepiscopus quod quasdam metropolis sue parrochias, Laedram uidelicet et Alistam et Braganciam, quas desolationis tempore perdiderat tirannica adhuc feritate retineas. Mandamus ergo fraternitati tue ut easdem dioceses ei restituas. Et si aliquam in eis te confidis habere iusticiam comprouincialium episcoporum iudicio causa hec decidatur. Id ipsum de parrochianis terminis Auriensis ecclesie precipimus, quos desolationis tempore Austoricensis ecclesie sacerdotes inuasisse dicuntur. Data Laterani Kalendas Aprilis.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.