Item karta de Mauri

Cartulário:

Nº Documento: 
0953
Fólio: 
256r
Data do documento
Ano: 
1253
Mês: 
11
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Christi nomine. Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego, Fernandus Dominici, obligo uobis, domno Geraldo, archidiacono, et Iohanni Paris, canonico Bracarensibus, omnia bona mea mobilia et inmobilia quod usque ad quatuor annos Alfonsus Iohannero, dictus Liuam, et uxor sua, Tarasia Petri, ducant Duranciam, filiam, dicte Tarasie Petri, ad concedendam uendam quam ipsi fecerunt supra dictis archidiacono et Iohanni Paris in cauto de Mauri, nomine archiepiscopi, et ipsi uenditores fecerunt mihi omagium, si ipsa Durancia uixerit, quod, si non fecerint, ex tunc debent remanere pro traditoribus et debent pacare mihi omnes expensas quas ego ibi fecero.
Acta sunt hec in presencia mei, Stephani Petri, tabellionis Bracarensis ciuitatis, mense Nouembris, Era M.a CC.a XC.a I.a.
Petrus ts., Iohannes ts., Menendus ts.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.