In Era M.ª L.ª V.ª, V Kalendas Augustas

Cartulário:

Nº Documento: 
0001
Fólio: 
1r-1v
Data do documento
Ano: 
1017
Mês: 
7
Dia: 
28
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In presentia regis domni Adefonsi adunatici fuerunt omnes ponti[fi]ces atque magnati palatii sui ante ipsius princeps in sedis et concilio Legionense. Et elegimus inter nos ut corrigamus inter nos tam potentes quam etiam et nobiles uel innobiles in ueritate et Iusticia sicut ab antiquis patribus est constitutum et canonicali sentencia auctorizat ut primitus accipiat ecclesia ueritatem suam et inde regi et potestas uel populi uniuersitas. In primis accipiat ecclesiam uel seruos Domini ueritatem qui abuerint scriptos de hereditate qui ad ecclesiam deseruierint et eam illis in contemptione miserint paremus illas scripturas in concilio et inquiramus ueritatem sicut lex docet quia legem dicit ut qui ueritatem facit Dei uoluntatem adimplet. Deo enim fraude facit qui ueritatem resindet.
Qui autem scriptura non abuerit det suos sapientes et firmet hereditatem de ecclesia et accipiant eam que non parent ei tricenium quia non est ueritas uel per tricenium de iniuriam. Intullamus et non parent ad [...] uos abbates contemptione suos monacos nec super refu [...] inde comedant panem nec bibere neque ciuata non carne [...] re inuitissime sed omnia sua causa intemerata ui [...] ecclesie et si acciderit ocasio faciant homicidio [...] a prendat ille princeps ille homicidio medio [...] maneant illas hereditates intemeratas post pa[rte] [...] rit hereditates infra testamentum ecclesie integra care [...] et non faciat ibi populatura, et de parte regis [...] non comparent ullum hominem hereditatem seu et de casa [...] de illos homicidios inquirant illos maiordomos de [...] illius ad integrum foris de ecclesiis sicut desuper resonat et reddat [tribu]ta uel fiscalia regis, et iaciant suos labores de suas uillas uel quod soluti fuerunt facere auolum uel parentum suorum. Et qui iniuriauerit sagionem regis pareat soldos quingentos, et qui fregerit caracter regis pariat soldos C, et qui saccauerit inde, si firmauerit super eum, det illo de rapina medio pro ad rex et medio ad dominum suum, et si non lucet illum quantum inde abstulit et pariat eum sic de rapina et de illos comitatos. Homines qui fuerint de benefacturia et comparauerint hereditatem de nomine de mandatione non faciat intus uilla populatura nec non teneat ibidem solarem nec ortum sed foras uilla uadat, sed eum illa media hereditate uadat de uilla quos comparauerit et non faciat populationem usque in III uilla, et iuniore qui fuerit de una mandatione et fuerit in alia et comparauerit hereditatem de iuniore si uoluerit seruire pro ea possideat illa sine aliud inquiret uilla ingenua ubi habitet et seruiat ei ipsa media uilla usque in III uilla. Et quando obtinuit rex domno Vermudo suo regno constricto discurrentes suos sagiones per omnem terram suam qui fuit iuniore seruiat post parte mandatione et qui fuerit de benefacturia uadat ubi uoluerit seu etiam et hereditates qui in diebus suis non preserunt post mandationes non eas inquirant. Et qui present mulier de mandatione et fecerit uota in alio loco leuet hereditate de illa et qui fecerit uota si uoluerit faciat ibi seruitium pro illa et si non dimittat ea. Et qui habuerit debitum uadat ad domino suo pro accipere sua ueritate et si noluerit eam dare in uoce det duas uel III de ipsa uilla qui uideant ueritas et postea pergant ante ipsos iud[ices qui] in concilio electi sunt et dent illi sua ueritate. Et qui pignora[uerit sine] iussio regis uel ipsi iudices qui electi sunt uel sagione inua [...] de V [...] lium uilicus sed procurator uel quislibet ingenuus uel seruus [...] ui [...] possidet usurpare presumat ante iudicium et ante iudices.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.