Karta de hereditate in cauto de Mauri
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Particular
In Christi nomine. Ego Martinus Petri et uxor mea Vrraca Petri et ego Tarasia Petri cum auctoritate Alfonsi Iohannis facimus kartam uendicionis et perpetue firmitudinis uobis domno Geraldo archidiacono et Iohanni Paris canonico Bracarensibus, nomine domni Iohannis archiepiscopi Bracarensis, de quinta parte integra tocius hereditatis quam Petrus Petri et uxor sua domna Maior habuerunt in cauto de Mouri et in parrochiis Sancti Iuliani de Lagiis et de Atiaes, quam quintam integram nos comparauimus ex parte Petri Petri clerici filii predictorum Petri Petri et domne Maioris. Damus uobis atque concedimus totam ipsam quintam integram cum montibus, terris ruptis et non ruptis, cum aquis, introitibus et exitibus et cum omnibus pertinenciis suis et cum omnibus iuribus que ad ipsam quintam pertinent et de iure pertinere debent pro precio quod a uobis recepimus, scilicet C morabitinos cum sua robora. Tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nihil remansit pro dare. Habeatis uos itaque dictam hereditatem firmiter et potestatem faciendi de ea quicquid uolueritis omne per euum. Et est sciendum quod ad defendendum totam ipsam hereditatem archiepiscopo Bracarensi ab omni homine demandante in ea aliquid racione debiti uel alterius rei, obligamus omnia bona nostra que nunc habemus et postea fuerimus habituri. Si quis uero uenerit uel uenerimus qui hoc factum nostrum infringere uoluerit quantum quesierit tantum uobis in duplo componat et insuper pectet uobis uel cui uocem uestram dederitis D solidos, karta ista nichilominus in suo robore permanente.
Facta carta per manum lohannis Petri subtabellionis Bracarensis ciuitatis mense Octobris Era M.a CC.a XC.a I.a. Ego Martinus Petri et uxor mea Vrraca Petri et ego Tarasia Petri cum auctoritate Alfonsi Iohannis uobis supra scriptis hanc kartam propriis manibus roboramus.
Petrus ts., — Iohannes ts., — Menendus ts.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.