Postulatio imperatoris pro Iohanne Lucensi electo et iam bis posita est superius

Cartulário:

Nº Documento: 
0579
Fólio: 
151v-152r
Data do documento
Ano: 
1152
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Alfonsus Dei misericordia Hispanie imperator dilecto suo Iohanni eadem misericordia Bracarensi archiepiscopo ecclesiam sibi comissam ad portum salutis trahere. Lucensis ecclesia, patre et pastore suo uiduata, ad curiam nostram uenit communicato consilio conprouincialium episcoporum multarumque ecciesiascticarum personarum, una uoce, pari consensu, domnum Iohannem Samanensem abbatem, uirum laudabilis conuersationis, integre fame et honeste uite, elegerunt in episcopum suum(a). Et quia tam unanimis(b) omni[um] concordia non nisi ex Deo esse uidebatur, non potuimus negare quod ab omnibus humiliter petebatur. Assensum itaque quem imperiale ius in sublimatione episcoporum habet huic electioni prebuimus. Vos uero patrem illius et familiarem amicum nostrum exoratum habemus quatinus huic eidem electioni assentiatis et quod canonice factum est confirmetis et Lucensi electo ecclesiam uestram iure petenti manus consecrationis imponatis. Bene ualeatis.

Aparato: 

(a) D. João, bispo de Lugo, prestou obediência ao arcebispo de Braga (vid. o documento 515). — (b) Corrigido de inanimis.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.