Karta Iusta Bragantia

Cartulário:

Nº Documento: 
0945
Fólio: 
254v
Data do documento
Ano: 
1249
Mês: 
11
Dia: 
24
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Istas sunt firmas qui uiderunt et audierunt quando Lupus Sancii et uxor eius domna Stephania se quitauerunt a Iohanne Payz Campesino de quanta demanda ei fatiebant super hereditatem de Nogeira quam Lupus Sancii et domna Stephania iam uendiderant a Iohanni Pelagii et de toto pacto et de tota conueniencia quam Lupus Sancii dicebat quod Iohannes Pelagii ei fecerat pro XII solidis quos Lupus Sancii et do[m]na Stephania receperunt de Iohanne Payz. Et hac quitatione fuit facta octauo Kalendas December in die Sancti Grisogoni Era M.a CC.a LXXX.a VII.a.
Qui presentes [fuerunt]: Petrus Cipriani, — Martinus Moniz, — domnus Nicolaus presbiter, — domnus Andre[a]s presbiter, — Dominicus Curualam, — Duram Martiniz, — Iohanninius, — Menendus Michaelis, — F. Isidoriz, — Fernandus Laurencii, — Dominicus Pelagii Baceiro, — Alfonsus Moniz, — Petrus Viuiam, — Petrus Francus, — Petrus Petri scriptor de Zamora, — Petrus gener(a) de Capite Bono, — Martinus Roderici, — domnus Bartholomeus mercador, — Gunder qui notuit.

Aparato: 

(a) No texto: genes.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.