Karta domuum in Bragantie
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Particular
Istas sunt firmas qui uiderunt et audierunt quando archidiaconus domnus Giraldus ecclesie Bracarensis comparauit, in personam archiepiscopi domni Iohannis Bracarensis, de Pelagio Vermudii, prelato ecclesie Sancti Genesii de Parada, illas domos quas habebat in Bragantia cum omnibus pertinenciis suis pro precio CLIII morabitinis et de precio nihil remansit pro dare. Et diuidunt cum domo Petri Cipriani et per plateam concilii. Et Pelagius Vermudii una cum domno Monio de Ecclesiola per se et per omnia bona eorum debent ambo ad uocem uni[us] ab omni tempore saluare iam dictam uendam contra omnem hominem.
Facta karta mense Iunii feria IIII in uigilia apostolorum Petri et Pauli, Era M.a CC.a LXXX.a IX.a, rege Alfonso et comite Bolonie in Portugalia, tenente Bragantiam A. Lupi.
Qui presentes [fuerunt]: domnus Stephanus Gomecii clericus archiepiscopi, — Iohannes Laurencii et Dominicus Petri clerici archidiaconi domni Geraldi, — domnus Petrus Xemeni, — Martinus Calbus, — domnus Andreas, — Laurencius Monionis et alii supra scripti.
Gunder qui notuit.
Et has super nominatas domos dictus Pelagius Vermudii emit de patri suo(a).
(a) O documento anterior traz: patrimonio suo.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.