Karta domuum de Bragantia

Cartulário:

Nº Documento: 
0943
Fólio: 
254r-254v
Data do documento
Ano: 
1251
Mês: 
6
Dia: 
8
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Os documentos 943 e 944 dizem respeito à mesma compra e têm redacção semelhante.

Istas sunt firmas qui uiderunt et audierunt quando archidiaconus domnus Geraldus ecclesie Bracarensis comparauit, in personam archiepiscopi domni Iohanni Bracarensis, de Pelagio Vermudii, prelato ecclesie Sancti Genesii de Parada, illas domos quas habebat in Bragantia(a) cum omnibus pertinenciis suis pro precio CLIII morabitinis, de precio nihil remansit pro dare. Et diuidunt cum domo Petri Cipriani et per plateam concilii. Et Pelagius Vermudii una cum domno Monio de Ecclesiola per se et per omnia bona eorum debent ambo ad uocem unius ab omni tempore saluare iam dictam uendam contra omnem hominem.
Facta karta mense Iunii feria IIII in uigilia apostolorurn Petri et Pauli Era M.a CC.a LXXX.a VIIIIa, rege Alfonso et comite Bolonie in Portugalia, tenente Bragantiam A. Lupi.
Qui presentes [fuerunt]: Stephanus Pelagii presbiter de Frexenedelo, — frater Martinus Sancii, — frater Laurencius Castri Auellanarum, — domnus Stephanus Gumicii clericus archiepiscopi, — Iohannes Laurencii et Dominicus Petri clerici archidiaconi domni Geraldi, — domnus Petrus Xemeni, — Martinus Calbus, — domnus Andreas, — Laurencio Munionis, — Fernandus Alfonsi, — Dominicus Menendi presbiter de Ollariis, — Petrus Camondus, — Petrus Maza, — Menendus Pelagii Vimaranensis, — Asensius carnifex, — Asensius Perron, — Martinus Sarracenus carnifex, — Alfonsus Monis, — domnus Micahel de Zamora, — Micahel Calbus de Caruis, — Durandus Pelagii, — Gunder qui notuit.
Et has super nominatas(b) domos dictus Pelagius Vermudii emit de patrimonio suo(b).

Aparato: 

(a) No texto: Bregantia. — (b) Corrigida de nominatos. — (c) O documento seguinte traz patri suo.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.