[Mandatum regis Adefonsi]
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Real
In Era DCCC.a LXX.a III.a, V Kalendas Februarii adunatus fuit rex Adefonsus cum omnes suos episcopos, comites atque abbates cum presbiteris et omnes seruis Dei seu ancillarum Christi ut elegerent sicuti et elegerunt de ipsam sedis Bracare prouincia Gallecie qui secundum auctoritas canon metropolitana electa est quid de ea fuisset quia dudum destructa fuerat ad Sarracenorum tributum sicuti et destruxerunt omnia monasteria atque urbes, propter hoc destruat illos Deus, et precepit dominus rex nomines qui deambularent et preuiderent omnes terminos eius antiquos atque testamentos ut ibi reuerterent et diuiserunt suis terris et terminis antiquis prima pars per illo Castro qui Maximo appellatur et inde uenerunt ad montem qui est inter ipsum locum et uilla qui dicunt Infidias et inuenerunt ibi caracterem Sancti Vincentii et hoc termino diuidet cum Dumiense sedis et inde pro ad illas petras et inde pro ad illa ponte et inde pro ad ille alpe qui dicunt Custodias et inde per illas archas qui diuident cum Ferrarios et uadit pro ad ipsa arca qui diuidet cum Rial et inde ad ille Castro Maximo. Hoc termino ei preuisum est antiquo, per uerissimos preuisores et hoc termino ei constitutum est quod ei preterire non potest.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.