III — Karta donationis quam fecit Stephanus sobrine sue Nanteia

Cartulário:

Nº Documento: 
0026
Fólio: 
17r-17v
Data do documento
Ano: 
982
Mês: 
1
Dia: 
23
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Stephano placuit mihi per bone pacis et uoluntas ut facerem uobis subrina mea Nanteya textum scripture firmitatis uel donationis de casal nostro proprio cum casa I et fuit ipso casal de Gunzaluo. Comparauimus nos illum de Roderigu Rodesindiz et est ipso casal in uilla Aliste iuxta domus Fofani. Donamus uobis de ipso casal medietate ab intecro et de illa casa de lusana medietate cum suo terreno propter quod accepimus de te in offretione I modio de uino que nobis complacuit ita ut de hodie die uel tempore sit ipse casal de iuri nostro abrasa et in uestrum iure sit tradita et confirmata. Abeas tu et omnis posteritas tua. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc kartam donationis que nos in iudicio deuendicare non potuerimus uel auctorizare tunc pariemus tibi illa duplata uel quantum aput te fuerit meliorata et uos perpetim abituro.
Pacta karta donationis die X Kalendas Februarii, Era M.a XX.a. Stephano in hac carta manu mea rouoro.
Ermegildu ts., Froya ts., Eiderigu ts., Tanildu ts., Mandia ts.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.