[Bula Apostolice Sedis]
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Pontifício
Paschalis episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili fratri Mauricio Coli[m]briensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem . Apostolice sedis, cui auctore Deo deseruimus, auctoris nos debitumque compellit, et desolatis ecclesiis prouidere et non desoialas paterna sollicitudine confouere, eas maxime, que barbarorum feritati uicine sunt et abitdtionibus circumsepte communimus. Statuimus enim ut quam[cum]que bona, quam[cum]que diocesim in presentiarum eadem ecclesia iuste possidet uel in futurum iuste et canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, ut si quid de antiquis parrochie terminis, quos hodie Mauri et Moabite possident, auxiliante Deo in futurarum reparari potuerit, eidem sed integrerentur ecclesie. Interim a Colimbria usque ad Castrum Antiquum, sicut Teodemiri rigis ab episcopis diuisio facta est, ecclesie Colinbriensis perseueret. Duas preterea episcopalium quondam cathedrarum ecclesias, Lamecum et Viseum, tue tiiorumque successorum prouisioni cureque conmitamus, donee disponente Domino aut Colimbrie diocesis restituatur aut ille parrochiis propriis destitute cardinales episcopos habere nequiuerint. Villam quoque Vacari[ti]am cum ecclesiis et coloniis ac prediis suis sub ilire proprio episcoporum Colimbriensium confirmamus, sicut ac egregio comite Raimundo Colimbriensi ecclesie donata et scriptorum testimoniis oblata est.
* * * * * * * * * *
Omite:
«Ad hec decernimus ut nulli omnino hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere uel temerariis uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur tam uestris quam clericorum et pauperum usibus profutura. Si qua igitur ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrala iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris Nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiacept. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax Domini Nostri lesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen.
Scriptum per manum Petri notarii regionarii et scriniarii sacri palatii. R. Ego Paschalis catholice ecclesie episcopus ss. BV. Datum Lateranis per manum Iohannis Sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis, IX Kal. Apr., indictione IX, dominice Incarnationis MCI anno, pontificatus autem domni Paschalis secundi pape secundo.»
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.