Preceptum Adefonsi regis
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Real
In Dei omnipotentis nomine Patris et Fili ingeniti Filii unigeniti, hac Spiritus alini, clementi pietate hac perpetue benignitatis munere uegetatus seu sanctorum omnium auxilio fretus, Dei uidelicet matris alme Marie munimine protectus. Ego seruus omnium seruorum Dei Adefonsus rex, Froilani regis filius, postquam auxiliante Deo regni totius Gallecie seu Ispanie suscepi culmen, quod fraude Mauregati callida amiseram et post eius interitum cum iubante Deo adeptus regni gubernacula fuissem, firmiter omnium obtinui munitiones sicutia uictoriosissimo rege domno Adefonso Petri ducis filio fuerant uindicate ac de Sarracenorum manibus erepte per tocius confinia Gallecie seu Bartuliense prouincia. As itaque cum obtinuissem prouintias nutu Dei ac Sancteque semper Virginis Marie ope adiutus, cuius baselica ab antiquo constructa esse dinoscitur miro opere in Lucense ciuitate prouincia Gallecie, placuit animo meo ut solium regni Oueto firmarem et ibi ecclesiam construerem in honorem Sancti Saluatoris ad ipsius similitudinem ecclesie Sancte Marie Lucensis ciuitatis. Et placuit mihi ut principatum tocius Gallecie ipsa Lugo obtineret ciuitatis in qua ecclesia Sancta Dei Genitrix obtinuerat principatum ab antiquo ante ingressu Sarracenorum in Spania tempore pacis. Hoc ergo protegente Deo, qui cuncta regit et cuncta disponit, eum peragere studuissem et ecclesia Sancto Saluatori Oueto studiose construerem accidit ut quidam rebellis fugiens ante faciem Abdarahaman regis ab Emerita ciuitate, nomine Mahamut, ueniret ad me et pietate regia susceptus est a me ut in eadem prouincia Gallecie commoraretur. Sed ipse, ut uenit fraudulentus et deceptor, etiam contra me rebellionem preparat sicut ante fecerat contra dominum suum et colligens secum Sarracenorum multitudine eandem prouincie Gallecie depredare conatur, colligens se in castrum quod uocatum est ab antiquis Castrum Sancte Christine, cuius regi euentus, cum ad me Oueto mandatum uenisset, congregato exercitu Galleciam properaui ut inimicis resisterem et christicolas de manu Sarracenorum eriperem, Deo auxiliante. Veniens uero ad Lucensem urbem cum omni exercitu ei ibi me in ecclesia Sancte Marie Deo orationibus comendans, altera die progressus sum ad pugnam. Castrum illud Sancte Christine obsedi in quo erat adunatio Sarracenorum non minima cum ipsa capite suo Mahamut. Auxiliante itaque Deo castrum obpugnaui et omnium Sarracenorum ceruices ad terram prostraui hac deleui Hismaelitarum insidias, interfeci ipso principe. Perada itaque pugna, cum uictoria Lugo reuertens, Deo eiusque Genitrici gratias referre studui ac uotum, quod promiseram, reddere non distuli. Igitur ergo iam prefatus Adefonsus, a uictoria potitus inimicisque superatis, benignam erga me cognoscens Saluatoris clementiam et eius Genitricis Marie agnoscens auxilium et omnium sanctorum precibus adiutus cum ad eamdem Lucensem urbem reuersus fuissem cum omni meo exercitu, Victoria de inimicis perada, placuit mihi ex animo, inspirante, ac omnibus magnatis uisum est tam nobilium personarum quam etiam infimarum ut ecclesiam Sancte Marie seu urbem prefatam, qui sola integerrima remanserat a paganis non destructumuro ambitu qua etiam Adefonsus rex, Petri ducis filius, qui ex Rerede regis Gotorum stirpe descendit, similiter eandem urbem populauit ac de Hismalitarum tulit potestatem. Huic ego iam supradictus Adefonsus ecclesie Sancte Marie seu urbe Lucensi ceteras dono et concedo ciuitates Bracaram, scilicet metropolitanam et Auriensem urbem, que omnino a paganis destructa esse uidentur et populo et muro non ualeo eas recuperare in pristino honore. Has itaque urbes seu sibi subditas prouincias cum ecclesiis Sancte Regine concedo Virginis Marie Lucense sedis ut pontificalem ab ipsa incipiant ordinem seu benedictionem quam ipse caruerant, peccato impediente, et reddant debitum censum secundum decretum canonum eidem ecclesie, id est tertiam partem. Hec nempe facio pro salute animarum omnium auctoritate canonicali sedis apostolice fretus ut ecclesie aut sedes destructe a paganis aut a persecutoribus auctoritate regali seu ponticali ad alia tutiora transferantur loca ne Christi nominis decus euacuetur. Ad ipsa uero Lucense ciuitate, necessitate compulsus, terras et prouintias Sancto Saluatori Oyetensi concedo ecclesie que ante fuerant subdite Lucensi ecclesie per cuncta seculorum tempora. Hee sunt autem nomina prouintie, id est Vallonca, Neira, Flamoso, Sarria, Paramo, Froilani, Sauinianos et Sardinaria, Auiancos, Asma, Camba et ecclesias de Decon. Has itaque prouintias que populate sunt in diebus domni Adefonsi maioris et nostris et que fuerant ante subdite ciuitati Lucensi Sancto concedimus Saluatori Ouetensis ecclesie, ex parte ecclesias non quidem omnes. Et quia longe posite sunt ab Ouetensi sede, ideo nobis uisum est esse rectum ut benedictionem et omnem episcopalem ordinem a sede recipiant Lucense, dentque censum et omne ecclesiasticum Sancto Saluatori ex ipsis ecclesiis supra nominatis, non pene ex omnibus. Dantes et concedentes pro intecratione Lucensi urbi pro istis ecclesiis predictas ciuitates Bracaram et Auriensem cum suis prouintiis et familiis, tali tenore scripture firmitatis ut si, auxiliante Deo, post nos ciuitates supradicte, que destructe nunc esse uidentur, a christianis fuerint possesse et ad proprium reddierint decus, ut Lucensi ecclesie sue prouintie supra nominate restituantur et unicuique ciuitati similiter quia dedecus est, quod nunc pro animarum salute necessitate compulsi facimus, ut post nos ecclesie diuaricate inter se litigent ideo obseruate caritatem precipimus et unaqueque ecclesia ad suam reuertatur ueritatem. Et ipsam sedem Ouetensem fecimus ea et confirmauimus pro sede Britonensi que ab Hismaelitis est destructa et inhabitabilis facta. Si quis uero ex progenie nostra uenerit aut extranee gentis potens et impotens et hoc factum disrumpere conauerit iram superni regis incurrat Dei Omnipotentis et regie functioni quinquaginta auri talenta quoactus persoluat et a parte ipsius sedis quod abstulerit uel temptare uoluerit reddat in duplo uel in triplo ipsoque anathematis maledictione percussus pereat in eternum et hec scriptura, quam in concilio edimus et deliberauimus, permaneat in omni robore et perpetua firmitate.
Facta series testamenti huius die quod erit VI Kalendas Aprilis Era DCCC.a LXX.a. Adefonsus rex hunc testamentum quam fieri uolui manu mea roboraui (signum).
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.