Preceptum Ordonii rex

Cartulário:

Nº Documento: 
0014
Fólio: 
8v-9r
Data do documento
Ano: 
915
Mês: 
9
Dia: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Dei Patris genitoris genitique Filii simul et Spiritus procedens qui unus idemque Deus permanet in Trinitate perfecta siue in honore et ueneratione alme Virginis Marie cuius ecclesie seu sedis uenerabilissima dinoscitur esse fundata in urbe Lucensis prouintie Gallecie, ab ipso inicio predicationis apostolice pri[mi]tiue ecclesie et a regibus gloriosissimis et catholicis precessoribus nostris est honorabiliter sublimado infula summi pontificatus ante ingressu scilicet Sarracenorum in predicta prouincia Gallecie. Et post a uictorioso Adefonso Petri ducis filio ex manibus eorum est erepta et uindic[a]ta et ab eius successore gloriosissimo rege Adefonso Froilani filio est in pristino honore restituta sicut ab ipsis et a ceteris gloriosis regibus precessoribus et auibus nostris cetere sibi subiecte sunt urbes et prouintie, id est Bracara et Auriensis que funditus euerse sunt ab Hismahelitis simili modo auiorum nostrorum sequentes uestigia et auctoritate comuniti apostolice sedis et in patrocinio confidentes gloriose Marie nos exigui famuli uestri Ordonius rex et Qeloira regina uobis alma Virgo Maria et uestre ecclesie prefate predictas subdidimus urbes, confirmantes auiorum nostrorum priuilegia. Insuper adicimus atque concedimus pro remedio anime nostre uestreque in ciuitate Lucensi fundatum monasterium Sancti Christofori quod est constructum in hereditate nostra ab domno Ermoigio episcopo in territorio Tudensi, loco uocato Labrugie ripa Limie et nobis sub tuitione et dominio ab ipso episcopo est traditum iure hereditarum. Hunc ergo monasterium uobis gloriosa Virgo Maria pro salute animarum nostrarum prestantes concedimus atque condonamus per suis terminis antiquis cum omni sua hereditate et familie, uillas et ecclesias cum uilla uidelicet et ecclesias que sunt inter Catauo et Limia, id est Crespellus et Vulturinos. Item etiam et uilla Mazaneta per suis terminis, similiter in Turonio uilla Beneuiuere dicta etiam et Parata in ripa de Minor cum suis terminis. Hunc itaque supradictum cenouium cum omni sua hereditate ubicumque eam potueritis inuenire per ueritatem uobis domno Recaredo Lucense sedis pontifici et clericis uestris condonamus atque loco Sancte Marie prefate sedi testamus. Suggerentes uobis et peticionem facientes ut nostras ecclesias que in Nauiensi comitatu sunt posite et uobis ex antiquo pontificali iure subdite censualem tributum ex ipsis ecclesiis Legionensi ecclesie concedatis quam auctoritate regali inter ceteras sedes pontificales statuere decreuimus firmato sibi solio regni nostri et, quia ipse ecclesie Nauienses longe distant ab ipsa sede Legionensi, uos successoresque uestri, retenta benedictione, curam gerant pastoralem et terciam partem ipsarum ecclesiarum quam canonicalis censura ecclesie uestre acomodabat Legionensi concedimus ecclesia pontifici et eiusdem ecclesie clericis tam ex Nauiensi diocensi quam extra tria castella ecclesias et quia uos karitatiue uestras ecclesias nostre uoluntati regie fauentes condonantes atque conceditis Legionensi ecclesie, ideo nos predictas prouintias et monasteria uobis perpetim habituras concedimus, obseruata alternatim pacis caritate. Hanc igitur commutationem et difinitionem quam pro subtentationem ecclesiarum facimus et pro remedio animarum nostra[ru]m sine conclusione iudiciale legis esse decernimus ne illud quod pro salute animarum, sola caritate compulsi facere statuimus, nobis in ruina auertatur perdictionis si uota aliena indiscrete iudicantes subtrahere uoluerimus. Ideo si, properante diuina pietate, supradicte ecclesie uobis concesse a precessoribus nostris regis supradictis sua receperint diocensalia iura et uobis quod conceditis restituatur obseruata caritate et singula ecclesie sua recipiant diocensalia iura canonicali functione sicut uestrorum uidelicet continere series priuilegiorum serenissimorum principum supradictorum et auiorum nostrorum confirmata robore nobis a uobis ostensa ita et nos manu ualida confirmamus. Si quis tamen hoc factum nostrum et deuotione in modico infringere uoluerit, auferat Dominus memoriam eius de libro uite quisquis ille fuerit et cum iustis non scribatur sed in infernum inferiori penas sustineat et in presenti uermis scaturiat totus et amborum oculorum priuetur luminibus et ea que subtraere conatus iniuste uobis in duplo aut in triplo restituat percussus anathemate et hec nostra diffinitio habeat firmum roborem.
Pacta series testamenti scripture contramutationis seu confirmationis sub die quod erit Kalendas Setenbrias, Era DCCCC.a I.a III.a. Hordonius Christi seruus hunc testamentum contramutationis fieri elegimus manu nostra.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.