[Adefonsus III Asturicensis curiam regiam in Bracara conuocat et urbem reparare et repopulare mandat eiusque terminos determinat]

Cartulário:

Nº Documento: 
0016
Fólio: 
9v-10r
Data do documento
Ano: 
840
Mês: 
4
Dia: 
27
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Im... est sed plurimorum manet notissimum eo quod temporibus... persecutionis in partibus Spanie atque Gallecie fuerunt multas urbes atque prouintias destructas a paganis esse uidentur. Dum unde elegit Dominus imperator sanctissimus Adefonsus qui multas prouintias etiam et ciuitates ceptas a paganis erga nos sunt prescitas et plurimorum cognitas qui usque actenus inhabitabiles fuerunt. Anno autem XVII regni eius consilio accepto in Vimarani comitis et episcopis qui in ipsis temporibus erant Fredosindus episcopus et coepiscopi eius et comitibus terre ut popularent omnes terras et prouincias Portugalensis sic dederunt preconem et popularunt eas et diuiserunt eas multorum filii bonorum in presoria. Hec uero consumptum interuenit ad ciuitas Bracara que prius metropolitana noscuntur sicuti in libris antiquita[s pa] tres sancti prencauerunt et fecit ibi concilium cum omne regni eius ut popularent ea et dedit pontificibus et preuisores sapientissimos qui determinarent terminos eius sicuti terminauerunt inter quos fuit ipse Fredosindus episcopus et ipse Vimarani comitis et Leouerigo Boca Mala qui iermanus fuit de ipse episcopus Fredosindus et omnes plurimos qui ibi fuerunt de territorio Luhense et Salinense, quorum nomina nobis longum est ennarrare et diueserunt terminos eius per Perenna Figeirola et inde ad ille castro super uilla Ferrarios et inde per ilumine Aliste et inde ad alueo de Burgata et inde ad ille Sixto et ex inde ad Canales et inde ad alpe Custodias et inde ad Petra Ficta et inde ad Montem Maiorem et inde ad fontes de ipse alueo Aliste fontis et inde per cacumina montium et inde ad Caluelo et inde ad Castro Maximo et inde per termino de Dumio et inde ad illa archa inter bis alueis et inde unde primiter incoauimus. Hec est terminatio Bracare ciuitas quam perexquisierunt isti supra nominati per iussionem ipse imperator Adefonsus.
Fac[ta] est hec diuisio inuentario notum die V Kalendas Magii Era DCCC.a LXX.a VIII.a. Et hec scriptum concessit episcopis ibi commorantibus cum omni suburbio episcopatui eius.
Ego Adefonsus rex in hanc concessionem a me traditam manu mea conf. Sub Christi nomine lubarius manu mea conf. Sub Christi nomine Fredosindus [ma]nu mea conf. Conf. R. episcopus manu mea. Sub Christi nomine Sisnandus epis- conf. -copus Iriensis manu mea. Vimarini comitis confirmans sub Christi n[omin]e lustus conf. et oculis meis presens uidi.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.