[Mandatum regis Adefonsi]
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Real
Adefonsus rex uobis patri Froilano episcopo secundum quod Deo auxiliante temporibus nostris plurimas etiam ciuitates in partibus occidentis a paganis destructus usque actenus inhabitabiles fuerunt et modo in nostro imperio, suffragante diuina gracia, omnia populatum est a fidelibus nostris. Inter quas est ista ciuitas metropolitane sedis Bracare quem nos dudum concessimus per seriem scriptura ad antecessori uestro patri Froyiani episcopi et ad ipsa sedis Lucense ita et nos modo concedimus ipsam sedem iam supranominatum ubi iam prius caput fuit ad locum Sancte Marie Lucense sedis et ad uobis pontifex Froilanus episcopus et in omni suburbio ipsius sedis Bracare quantascumque sunt terras et ecclesias ex omni circuitu suo sic qualiter omnes sacerdotes uel monaci qui ipsas baselicas uestras obtinuerint uel obtinent secundum canonica docet sentencia ad uestram stent conlationem et ordinationem pro III uel alias exactiones seu et plebem quos illi in partibus habitatoribus inueneritis qui de ipsa sunt sedem omnes eorum parietes, terras quas de exqualido primitus prehenderunt, eiecerunt uel adhuc cum Dei iubamine prendere et eiecere potuerint. Et nullus de comites nostras uel imperatores qualibet disturbatione facere presumant per ipsa iam super loca dicta quod qui fecerit alterius nec Dei nec nostram gratiam abere poterit. Et tam regibus quam ducibus humiliores uel inferiores post partem ipsius sedis Lucense Sancte Marie uel omnium successorum uestrorum irrumpere persumpserit reddat in quadruplum et fortiter abiturum. Et qui ea adfirmauerit fulgeatante Deum. Sin aliud fecerit non uideat que bona sunt in Iherusalem nec pars in Iherusalem.
Factum titulum notum die quodu et Era desuper(a). Ego Adefonsus princeps hanc concessionem a nobis factam manu mea conf.
Qui presentes fuerunt: Sub Christi nomine Nausti quod Petrus Vuellini conf. preuidit conf. Adefonsus Vuellini conf. Froarengus episcopus conf. Ermegildus Froilani quod preLucidus conf. uidi conf. Nunus Guterriz quod preuidit Ordonius Egani quod preuidit Froilani ts. Fromaricus Cendoni quod preuidit Osorio hic ts. Tanoy Braolioni quod preuidit Gomize hic ts. Ordonius conf. Foffo hic ts. Ranemirus conf. Et togam palatii conf. Florensitius presbiter notuit.
(a) Vid. o documento 17.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.