Scribit Adefonsus imperator Bracarensi archiepiscopo pro Iohanne Lucensi electo confirmatio
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Real
A[defonsus] Dei misericordia Hispanie imperator dilecto suo Iohanni eadem misericordia Bracarensi archiepiscopo ecclesiam sibi commissam ad portum salutis trahere, Lucensis ecclesia, patre et pastore suo uiduata, ad curiam nostram uenit communicatoque consilio comprouincialium episcoporum multarumque clericarum personarum, una uoce, pa[ri consensu] domnum Iohannem Samanensem abbate[m], uirum laudabilis conuersationis, integre fame et honeste uite, elegit in episcopum suum. Et quia [tam unct]nimis omnium concordia nonnisi ex Deo esse uidebatur, non potuimus negare quod ab omnibus humiliter petebatur. Assensum itaque quem imperiale ius in sublimatione episcoporum habet huic electioni prebuimus. Vos uero patrem illius et familiarem amicum nostrum exoratum habemus quatinus huic eidem electioni asentiatis et quod canonice factum est confirmetis et Lucensi electo ecclesiam uestram petenti manus consecracionis imponatis.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.