[Postquam Hyspania paganorum gladio cesa est propter peccata inhabitantium et in solitudinem uersa]
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Não especificado
Pos[t]quam Hyspania paganorum gladio cesa est propter peccata inhabitantium et in solitudinem uersa, christicole Deo miserante recollectis uiribus ceperunt paulatim undique dilatari longo temporum decursu et omnia loca que obtinere potuerunt suis uoluptatibus subdiderunt, scilicet ecclesias que condam Deo consecrate fuerant laicales possessiones fecerunt. Alii autem, e contrario, in uillulis et in quibusdam laicalibus locis nouas ecclesias et monasteriola construentes, tradiderunt illis ecclesias olim preclaras et celeberrima monasteria seruituti manciparunt. Ex quibus rex quidam Ordonius nomine Bracaram, que metropolis et mater esse totius Gallecie debet, loci Sancti Iacobi tradidit seruituram, usque ad murum ipsa penitus manente destructa et in lapidem congeriem uersa. Multis igitur annis hoc modo transactis nostris nuper temporibus moriens christianissimus rex domnus Fernandus diuisit regnum suum cum (?) filiis suis, Sancio uidelicet et Ildefonso atque Qarsie. Ex quibus Qarcia accepit occidentalem regni partem in qua est ipsa Bracara. Ad quem accedentes Vistrarius episcopus Lucensis et Cresconius Yriensis cum aliis religiosis hominibus et terre militibus rogauerunt eum ut ecclesiam Bracarensem iuberet restaurari et episcopum in ea ordinari. Quibus benigne fauens misit et uocauit omnes maiores et nobiliores qui habitabant apud locum Sancti Iacobi. Et illis beneuolentibus dedit eis monasterium quoddam regium magnum nomine Cordarium et accepit ab eis omnia que ipsi abebant apud Bracaram que sibi in supra dicto rege Ordonio fuerant tradita restituitque ea supra nominatus Garcia rex ecclesie Bracarensi et uicariis eius qui obtinuerunt eam et omnes redditus eorum. Et ceperunt ipsi iam nominati pontifices edificare Bracarensem ecclesiam in memoriam Beate Dei Genitricis Marie. Accidente itaque dilatione nondumque ordinato episcopo, interea erexit se rex Sanccius aduersus fratrem suum Garciam et cepit eum misitque in exilium et accepit regnum ipsius. His namque perturbationibus agitatis, habitatores Sancti Iacobi presumptuo se absque iussu regis acceperunt ea que iam regi Garcie dederant ad utilitatem Bracarensis ecclesie profutura retinentes pariter et monasterium prenotatum Cordarium quod proinde acceperunt. Rex deinde Sanctius fecit ordinari Petrum Bracarensem episcopum sed nihil ei contulit neque de suis neque ea que iam frater eius Garcia dederat. Hisdem Sanccius moriens, pre temporis paucitate, nichil dignum reliquid memorie. Postea uero rex lldefonsus obtinuit omne regnum patris et exercuit bella plurima aduersus Sarracenos et sepe congregauit sinodos iussitque coram ecclesie Sancte Romane legatis legi et confirmari sanctorum decreta canonum. Sed predictus Petrus Bracarensis episcopus non fuit talis meriti ut carus amicus fieri posset regis et ab eo uel a compresulibus atque cardinalibus in sinodo ad profectum ecclesie sue aliquid profuturum mereretur impetrare. Qui ante uite sue finem inuitus a pontificatu deiectus est et in monasterio usque ad mortem fuit. Bracarensis autem ecclesia, ob segnitiem inutilis pastoris, pauperrima remansit et propter discordiam que inter principes terre orta est interrupta et iniuriata funditus constitit. Huius siquidem rei testes fuerunt.
Pacta fuit hec concambiatio in Era M.a C.a VIIII.a. EIdebredus ts., Petrus ts., Frogianus abbas ts. et alii plures non solum monachi., Baltarius ts., Guytus ts., Suarius abbas ts. et clerici sed etiam milites atque rustici.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.