Karta uendicionis quam fecit Gondemarus cum germana sua Nantemiro presbitero et alliis de quartis in molino qui est fit riuo Lauiortus
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Ega Gondereo et germana mea Adousinda placuit nobis per bona pacis et uoluntas ut uenderemus uobis Nantemiro presbitero et Alcedonia et Rando et Ebraili nostras IIII de illo molino cum sua presa et suo rego et sua aqua et sua sessega et omnia sua ornamenta quanta habet molino. Et habemus ipso molino de parentum nostrorum nominibus Gondemaro et Quintilo et habet iacentia ipso molino super riuuo Lauiortus subtus monte Bastucio territorio Bracarensis. Et accepimus de uos precio singulos lenzos, ipsos nobis bene conplacuit ita ut de odie die et tempore habeatis uos et omnis posteritas uestra. Si tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc kartulam uenditionis ad inrumpendum que nos in iudicio non potuerimus deuindicare uel auctorizare quomodo pariemus uobis ipsum que in carta resonat duplato et ad iudices iudicato et uos perpetim habitura.
Gonderedo et germana mea Adousinda in hac carta manus nostras roboramus. Feler ts., Onorigo ts., Donam ts., Vizoi ts., Nantemiro ts., Godesteo ts., Aldino ts., Pelagio ts. In Era M.a L.a X.a VIIII.a, XV Kalendas Mai.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.