Venda de Onorigo que comparauit Eirigu et Elderigu in uilla Egicam

Cartulário:

Nº Documento: 
0084
Fólio: 
32v-33r
Data do documento
Ano: 
1054
Mês: 
1
Dia: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Ermegundia placuit mihi bone pacis et uoluntas ut uinderemus uobis Eirigu et uxori tue Eiderigu hereditate mea propria que habeo in uilla Egicam territorio Bracarensi subtus monte Sancte Marte riuulum Aliste. Est pernominata de hereditate que fuit de mea matre Sendiuerga per suis terminis et locis antiquis per ubi illa potueritis inuenire cum quantum ibi ad prestitum hominis est medietate integra uendimus uobis atque concedimus pro que accepimus de uos precium I lenzo in III modios et in pane et in carne I modio tantum nobis bene conplacuit et de precio apud uos nihil remansit in debito. Habeatis uos et omnis posteritas uestra. Et si hunc factum meum aliquis homo inrumpere uoluerit tunc pariemus uobis ipsum quod in carta resonat duplatum uel quantum fuerit meliorata et uos perpetim habere.
Pacta karta uenditionis die quod est VIII Idus lanuarii, Era M.a LX.u.a II.a. Ermegundia in karta manu mea roboro.
Menendo ts., Floila ts., Suandila ts.
Sisualdo notauit.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.