Karta de hereditate iusta Zaoes

Cartulário:

Nº Documento: 
0929
Fólio: 
251v
Data do documento
Ano: 
1250
Mês: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Christi nomine. Ego Petrus Martini et uxor mea domna Dominica et ego Petrus Martini et uxor mea Maria Gunsalui facimus kartam uendicionis et perpetue firmitudinis uobis domno Iohanni archiepiscopo Bracarensi de tota hereditate nostra quam habemus ex parte Vrraquine matris mee Petri Martini et Marie Gunsalui sororis mee in loco qui uocatur Casale Malum, scilicet in parrochiis Sancte Marie de Tegulato et Sancti Saluatoris de Zaoes, scilicet de quarta parte Casalis Mali et de medietate hereditatis de Sauto. Damus uobis atque concedimus ipsam hereditatem de montibus in fontibus, terris ruptis et non ruptis per ubicunque potueritis inuenire pro pretio quod a uobis accepimus, scilicet XII morabitinos cum sua robora. Tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit pro dare. Habeatis itaque uos dictam hereditatem firmiter et potestatem fatiendi de ilia quicquid uolueritis omne per euum. Si quis uero uenerit uel uenerimus qui hoc factum nostrum infringere uoluerit quantum quesierit tantum [uobis] in duplo componat et insuper pectet uobis uel cui uocem uestram dederitis D solidos, karta ista nichilominus in suo robore permanente.
Facta karta per manum Stephani Petri tabellionis Bracarensis ciuitatis mense Ianuarii Era M.a CC.a LXXX.a VIII.a. Nos in simul supra scripti uenditores uobis domno archiepiscopo hanc kartam propriis manibus roboramus.
Petrus ts., Iohannes ts., Menendus ts.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.