[Vt scitum est a cunctis diuulgatum ad uniuersis ut in cunctis omnibus notum fiat]
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Episcopal
Vt scitum est a cunctis diuulgatum ad uniuersis ut in cunctis omnibus notum fiat eo quod in temporibus Adefonsi principis intentio horitur inter episcopos nominatos Petrus Bracarensis et Hefronius Auriense super dioceses et parrocias de Bracare super territorio Baroncelli dicente Petrus episcopus de Bracara esse et dicente Ederonius episcopus eo quod erat de Auriense. Et super hanc causam coniuncti fuerunt ante ille rex hic in opido nominato Froiia ubi erant comites Gundisaluo Saluatoriz, Petrus prolis Pelagii et de urbs Conimbrie Sisnandus qui uocatur aluazir et omne caterua palatii regis et altercati fuerunt super illa terra et inuenerunt per Liber Canon ueritate esse de Bracara sicut illa sententia declarat quomodo in temporibus Teudemirus rex Sueuorum ipsos episcopos de omnes urbes et prouincias plurimas sub imperio eis in concilio Lucense dioceses et parrocias diuiserunt ne inter episcopos contemptio aliquatenus fieret. Tempore ipsi Teodemiri Era DC.a X.a editum est ipsum sinodum et ibi diuiserunt ad cathedra Bracarensem ecclesias et parrocias ubi scriptum est Totis et ibi inuenitur omne ruina antiqua sicut Equisis et Vergantia atque alias. Dum autem talia uidit Adefonsus princeps elegit cum omne concilium ut iudicasset Sesnandus al uariz inter eos ueritate sicut et iudicauit ut dedisset Petrus episcopus suum clericum qui iurasset quia erat ueritas de Bracara sicut et iurauit ibi in castro Froiia in ipsa ecclesia Menendus nomine et recepisset suam diocesim ut recepit. Ipse autem Petrus episcopus Bracarense ad misericordiam motus dedit Hederonius medietate de ipsam diocesem. Obinde ego Hederonius episcopus pactum simul et placitum facio ad tibi Petrus episcopus Bracare per scriptura firmitatis pro parte de medietate de illa terra que mihi dates ad tenendum ut teneam ea sana et intemerata in mea uita et non extraniem ea in alia parte et non supponam uobis super ea supposita mala per quo illa careatis aut in illa impedimentum habeatis, non ego non alii in mea uoce per quod uos aut successores uestros de sede Bracarensi illa minus habeatis non per me non per successores meos neque per nullo generis homo, non per scripturas antiquiores uel posteriores. Et qui talia ausus fuerit comittere et ista agnitio placiti uoluerit infringere quisquis ille fuerit pariat post parti uestre aut de qui uoce de Bracara pulsauerit dublata illa terra uel triplata et iudicato.
Pacta agnitio placiti in die quod erit XV Kalendas Ianuarias Era M.a C.a X.a VI.a. Ego iam supra nominato Hederonio in hac agnitio placiti manu mea roboraui.
Qui presentes fuerunt: Ego Gundisaluo Saluatoriz qui et comes manu mea conf., ego Petrus Pelaiz qui et comes manus conf., ego Sisnandus aluariz qui iudicaui manu, ego Fredinando Flaginiz armiger regis manu mea conf., Adefonsus rex in ista agnitio placiti manu mea conf., Pelagio ts., Eirigu ts., Menendo ts., Ero ts.
Ranemirus notuit.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.