X — Testamentum de Gela in Aliste. Era M.ª LX.ª VIII.ª
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Ego Gela et uxor mea Guysenda placuit nobis per bona pacis et uoluntas ut faceremus Petro et uxor uestra Aragunti carta firmitatis de hereditate nostra propria que abemus in uilla Aliste subtus mons Spino ribulo Aliste territorio Bracarensi et abet iacentia ubi dicent Agro de Trasario. Leuat se de suco de Ermorigo et fige se in sueco de Fagildo et alia parte detesta per illa carraria antiqua et inde in casale que fuit de Ermorigu. Ipso agro ad integro quomodo est concluso per suos marcos uobis concedimus propter quod accepimus de uos in precio I uacca que nobis bene complacuit. Abeatis uos et omnis posteritas uestra iuri quieto. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus ad infring[end]um carta que nos in iudicio non potuerimus deuendicare uel auctorizare post parte uestra tunc pariemus illa duplata uel quantum uobis fuerit meliorata.
Pacta karta firmitatis notum die quod erit VII Idus Magii, Era M.a L.a XV.a II.a. Gela et uxor mea Guisenda in hac karta firmitatis manus nostras roboramus.
Petrus ts., Menendo ts., Eiderigu ts., Vimaru ts., Petro ts., Recamundo ts., Stephano ts.
Recaredo notuit.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.