VIIII — Testamentum de Ermorigu. Era M.ª LX.ª VI.ª
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Ego Ermorigu placuit mihi per bone pacis et uoluntas ut uenderemus uobis Petro Louesendiz et uxor tua Aragunri hereditate mea propria que abeo in uilla Aleste territorio Bracarensi ribolum Aliste subtus mons Spino et abet iacentia hereditate in loco predicto iuxta ecciesiam Sancti Mametis, de alia parte iuxta domus Fofani. Vendimus uobis ipsa hereditate intecra per suis terminis et locis antiquis ubique illa potueritis inuenire in montes in fontes aquis aquarum sesicas molinarum petras mobiles uel inmobiles terras ruptas uel inruptas arbores fructuosas uel infructuosas siue et omnis genera arborum uel quantum ibidem ad prestitum hominis est. Medietate intecra uobis uendimus atque concedimus de fontano Qundiari a susu sicut illa comparaui de illos comites sic est ipsa hereditate de ingenuita et laxaui de iusu ipso ecclesiario. Vendimus atque concedimus uobis pro que accepimus de uos precium una uacca et una saia tantum nobis bene complacuit, abeatis uos et omnis posteritas uestra. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartulam uendicionis ad inrumpendum que in iudicio deuendicare non potuerimus post parte uestra quomodo pariemus ipsum que in carta taxauimus duplata uel quantum uobis fuerit meliorata et uos perpetim abitura.
Pacta karta uendicionis notum die quod erit VIII Idus Iulii, Era M.a L.a X.a VI.a. Ermorigu in hac karta manu mea roboro.
Hic testes: Menendo Marekis testes, Ariulfu ts., Gritino ts., Eodemiro ts., Amorino ts., Vimara presbiter ts., alio Menendo ts., Sesulfu ts., Cidi ts.
Sisualdus presbiter notuit.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.