VI — Testamentum de Cendon in Aliste. Era M.ª XXX.ª VIII.ª

Cartulário:

Nº Documento: 
0029
Fólio: 
17v-18r
Data do documento
Ano: 
1000
Mês: 
12
Dia: 
27
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Cendon et uxor mea Sisulota et filio meo Lalino et uxor sua Osobrida placuit nobis per bone pacis et uoluntas ut uenderemus uobis Senta presbiter sicuti et uendimus larea de terra nostra pro pria que abemus in uilla Aliste qui est subtus monte Spino ribulo Aliste territorio Bracarensi et abet iacentia ipsa terra in loco predicto qui uocitant Agra et habet iacentia inter duas lareas de Tructu et fuit ipsa terra illa III de Stephano Cabeza et alia tertia de Mandino Christoualiz. Et illa III nostra uendimus uobis ipsa terra propter quod accepimus de uos VIIII quartarios de ceueira que nobis bene complacuit ita ut de hodie die et tempore sit ipsa terra de nostro iure abrasa et in uestro dominio tradita atque confirmata. Abeatis uos et omnis posteritas uestra iuri quieto uindicetis usque in perpetuum. Si quis tamen quod fieri non credimus et aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc kartam uenditionis que nos in iudicio deuendicare non potuerimus uel auctoricare post parte uestra quomodo pariemus uobis ipsa terra duplata uel quantum uobis fuerit meliorata.
Pacta karta uendicionis notum die quod erit VI Kalendas Ianuarii, Era M.a XXX.a VIII.a. Cendon et uxor mea Lalino in hac karta manus nostras rouoramus.
Pro testes: Mandino ts., Senta ts., Sanctemiru ts.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.