I — Testamentum de domna Aragunti in uilla Aliste. Era M.ª C.ª XI.ª

Cartulário:

Nº Documento: 
0024
Fólio: 
16v-17r
Data do documento
Ano: 
1073
Mês: 
4
Dia: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Domini nostri Ihesu Christi sancte et indiuidue Trinitatis siue honorem Sancti Saluatoris Sancte Marie semper Virginis Sancti Micheli Arcangeli Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli Sancte Marie Virginis, cuius basilice fundata esse dinoscitur in sedis Bracarensis, quia sic dicitur in Euangelio: «date et dabitur uobis». Ego apusilla ancilla Christi Aragunti prolix Mitiz salutem in Domino Deo eternam, amen. Vt faceremus sicut et facimus ad uobis domnus Petrus episcopus sedis Bracarensis textum scripture firmitatis de uilla mea propria que abemus quos uocitant Fontes de Aliste subtus monte Spine territorio Bracarensi discurrente aqua fluuius Alistes et abet ipsa uilla iacentia iuxta domum Sancti Mametis. Damus uobis illa uilla cum casas uineis pomiferas sautos reuoretos montes fontes pascuis padulibus exitus accessus uel regressus aquis aquarum uel sessicas molinarum per suis terminis et locis antiquis cum quantum in se obtinet et a prestitum hominis in ipsa uilla ubi ea potueritis inuenire. Concedimus uobis in testamento illa uilla ad integro tam de parentela quam de comparedela uel ganantia et cambiatione et cadiui a nobis illa uilla ad integro per participatione inter nostros filios. Concedimus ad uobis domnus Petrus episcopus illa uilla per ubi uobis delimitauimus et coram testibus adsignauimus et per persoltas de totas scripturas confirmauimus ad uobis ipso que in testamento resonat pro remedio anime mee ut ante Dominum inueniamus inde mercedis copiosa uel digna remuneratio ita ut de hodie die et tempore sedeat de nostro iure abrasa et in uestro iurit sit tradita et confirmata. Abeatis illa firmiter et omnibus sucessoribus uestris. Si quis tamen aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc scripture testamenti ad inrumpendum uel ad infringendum in primis sedeat decaluatus et excomunicatus et de Sancta Mater ecclesia sedeat segregatus et cum Iuda traditore communionem accipiat et insuper damna secularia septies componat quantum ualere constat cum libra talenta post parte testamenti et iudicate.
Facta scriptura in hanc series testamenti die erit II Nonas Aprilis, Era M.a C.a XI.a. Aragunti prolis Mitiz in hanc series testamenti manu mea propria r+[oboro].
Qui uiderunt pro testes Gutierre Menendiz testis, Gutierre Ariatriz testis, Pelagius Menendiz testis, Onorigu Froilaz testis, Petrus Bracarensis episcopus, nec mutetur Gudisaluus, nec mutetur abbas Suarius Patris conf. Sandinu Spasandiz conf. Ihoanne Anerihiz conf.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.