Vel postulatio imperatoris pro Lucensi

Cartulário:

Nº Documento: 
0343
Fólio: 
99v
Data do documento
Ano: 
1152
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Aldefonsus Dei misericordia Hyspanie imperator dilecto suo Iohanni eadem misericordia Bracarensi archiepiscopo electo et iam ecclesiam sibi comissam ad portum salutis trahere, Lucensis ecclesia, patre et pastore suo uiduata, ad curiam nostram uenit communicatoque consilio comprouincialium episcoporum multarumque ecclesiasticarum personarum una uoce, pari consensu, domnum Iohannem Samanensem abbatem, uirum laudabilis conuersationis integre fame et honeste uite, elegit in episcopum suum. Et quia tam unanimis omnium concordia nonnisi ex Deo esse uidebatur, non potuimus negare quod ab omnibus humiliter petebatur. Assensum itaque quem imperiale ius in sublimatione episcoporum habet huic electioni prebuimus. Vos uero patrem illius et familiarem amicum nostrum exoratum habemus quatinus huic eidem electioni assentiatis et quod canonice factum est confirmetis et Lucensi electo eclesiam uestram petenti manus consecrationis imponatis. Ideo paruo sigillo sigillauimus quia magnum Rome misimus. Bene ualeatis.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.