VII — Testamentum de Gefra in Aliste. Era M.ª X.ᵘ.ª IIII.ª
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Ego Gefra et uxor mea Sunlo placuit nobis per bone pacis et uoluntas ut faceremus uobis Ermegildo et uxor tua Troilli textum scripture firmitatis de hereditate nostra propria que est subtus monte Spino ribulo Aliste territorio Bracarensi et abet iacentia in loco predicto in Milutario intecra, quomodo illa comparauimus de Struario et de Idolini sua larea uobis concedimus quomodo iacet cum suos marcos et medietate de illo tallo de Pratanito quomodo iacet per suos marcos et de illas mazanarias medietate uobis concedimus qui in ipso terreno stant uobis concedo et mea ratione de pumare de Toderigo quantum me computat inter meos heredes integra uobis concedimus et damus uobis ipsas terras pro illo casale quos fuit de Astralo que uendiuit ad Gefra damus uobis atque concedimus. Abeatis uos et omnis posteritas uestra iure quieto. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc kartam uendicionis que nos in iudicio deuendicare uel autoricare tunc pariemus uobis ipsum que in carta resonat duplato.
Facta karta notum die VIII Idus lunii Era M.a X.u.a IIII.a. Damus uobis in Sauti una cerdeira. Gefra et Sunlo in hac karta manus nostras rouoramus.
Cendon Fratre ts., Stephano ts., Eiderigu testes , Cidi ts., Recaredus ts.
Austruario presbiter notuit.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.