De Columnas et de Gonderiz et de Tornarios et de Socolina

Cartulário:

Nº Documento: 
0023
Fólio: 
15v-16r
Data do documento
Ano: 
1062
Mês: 
9
Dia: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Dubium quidem non est sed multis manet eo quod in Era C.a post milesima tempore domni Fredenandi regis facta fuit altercatio inter episcopo domno Vistrario Lucensis et homines Bracarenses nominatos una Finiola pro uilla de Socolina et de Tornarios que iacent iuxta Bracara, similiter et Pelagio Dauiz et Duceonna et Matronna pro uilla de Columnas et Pelagio Yquilaz pro uilla de Gonderiz. Fecit ipse pontifex querimoniam ad predictus princeps de illos homines que tenebant uillas et hereditates de sede Sancte Marie Bracarensis et prendiderant eas de iure de illa sede uillas pernominatas que desuper resonant sine sagione et de acomentatione de Gutino Venegas et querebat ueritatem accipere per suos scriptos et per tempus de suos antecessores. Ad hanc uocem responderunt illos homines qualiter supra dictas uillas que ad nos in iudicio repetent ipsius cultores ecclesie Bracarensis sunt nostras proprias de nostra hereditate de auiorum et parentum nostrorum et debent adsedere nostras proprias. Tunc rex iussit uenire episcopus domnus Cresconius apostolice sedis qui tenebat uilla de Bracara et Gutinus Veniegas qui tenebat illa terra de Portugale de ille rex et precepit eis que fuissent pro ad illas uillas ad perexquirendum ueritatem cum homines bonos secundum et fecerunt. Nos uero iudices et perexquisitores ueritatem nominibus Cresconius episcopus et Qutino Venegas una pariter cum sapitores Mito Petriz de Leomar et Pelagio Menendiz de Nucaria et Gutier Menendiz de Aleste incipimus ad priores fundatores et presores per ganationes et tuos et uenimus per eorum prosapies usque ad suos parentes et ad illos per semetipsos et non potuimus illos homines facere heredes in ipsas uillas nec possesores et inuenimus fuissent proprias de sede Sancte Marie Bracarensis possesio episcoporum. Tunc predictus rex iussit uenire Arias Didaz que erat iudex et illos iudices et illos exqui[s]tores ad iudicandum illa presumptione de illas uillas. Iusserunt sentenciam legis duplare predictas uillas. Tunc omnes supra nominatos qui putabant heredes esse et non erant uiderunt se per legali iudicio constrictos ad ueritatem subiectare se rogandum ad misericordiam que dedissent illas uillas ad ille episcopo domno Vistrario et ad supra dictam sedem sicut et dederunt per regiam iussionem et serenissimam preceptionem et que dedissent iudicatum ad Gutino Beniegas tenebat. Obinde supra dictos homines nominibus Finiola, Pelagio Dauiz, Dulceonna, Matreonna, Pelagio Iquilaz facimus ad uobis domno Vistrario episcopo et ad cultores ecclesie uestre tam presentis quam presentis istum placitum agnitionis uel deliberationis et scriptura firmitatis tam pro nos quam etiam et pro heredibus nostris uel propinquis tam presentis quam futuris super illas uillas unde inter nos iudicio uertitur, nominatas uilla de Tornarios et uilla que dicunt Sucolina et uilla de Columnas ut iam amblis de hodie incebs non mittamus ad uobis super illas uillas de Qonteriz et super ipsas alias uillas desuper nominatas nulla contemptione nec nulla supra dicta mala per ubi eas minus abeatis uos aut cultores de predicta sede Sancte Marie Bracarense sed abeatis illas firmiter tam de nostra parte quam etiam de propinquis nostris uel extraneis. Et quisquis ille fuerit uel fuerimus tam nos quam aliquis homo tam potens quam impotens de nostris propinquis uel de extraneis tunc pariam uel pariemus uobis uel qui uoci uestre aut de illa sede pulsauerit ipsas uillas in duplo et insuper a parte regis duas auri libras fisco persoluant et hanc scripturam plena abeat roborem per cuncta seculorum secula.
Pacta scriptura firmitatis et placitum ag[n]itionis die Nonas Septembris, Era desuper nominata. Nos supra nominatos Finiola, Pelagio, Duceonna et Matreonna item Pelagio uobis pontifex domno Vistrario uel uoci uestre et cultores ecclesie sancte manus nostras roborauimus. Qui presentes fuerunt.
Et svnt terminos de illas villas per termino de sancto victore et per termino de Sancto Fructuoso de Montelios tendenque ad Riale uaditque directa linea ad Penna Tomentosa et feret in termino de Oleoso ascendensque ad Penna Scripta reuertensque ad terminos de Ferrarlos et fige se in illa uia de illa strata que discurrit de Sancto Petro de Mexominus pro Alestes et sunt certos terminos de illas uillas que in ista agnitione resonant et sunt pernominatas uilla de Tornarios et uilla de Subcolina et uilla de Columnas etiam et uilla de Gonderiz et sedent uigarios in ipsas uillas Vndila Subcolina et in Columnas Teuderedo et in Qonteriz Vriastro et sunt ipsas uillas per ipsos terminos de Sancta Maria de Bracara et illos nomines qui in illas commorant et nos omnes confessi sumus qualiter auiis nostris se unde nos nomen abemus fuerunt proprii de familia Sancte Marie Bracarensis sedis et uenerunt cum domno Flalano episcopo de sede Lucense de uilla que uocitant Villare qui iacet iuxta Montem Exomnino et ueritatem non abemus que adponerent.
Pacta scriptura die Nonas Septembris Era M.a C.a. Nos omnes supra nominatos in hanc scriptura manus nostras roborauimus in hanc manifestationem.
Qui presentes fuerunt: Cidi Petriz, Vermudo ts., Menendo ts., Piniolo testes.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.