Testamentum Menendi Bofini quod fecit ecclesie Bracarensi in Trandeiras
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Ego Menendus Pelagii uocatus Bofino fatio kartam testamenti Deo et Sancte Marie Bracarensis sedis uobisque archiepiscopo domno Iohanni necnon et canonicis uestris de hereditate mea propria quam habeo in uilia Trandeiras in loco qui uocatur Quintanelas sub monte Laureiro aquis discurrentibus ad flumen Alister territorio Bracarensi. Do uobis in predicta uilla quatuor casales integros cum omnibus que ad illos pertinent per terminos de Trandeiras quos casales habui ex parte parentum meorum. Et hoc facio pro remedio anime mee et pro XXX morabitinis quos uos memorate archiepiscope mihi dedistis. Tali pacto uobis eam concedo ut ego possideam illam in uita mea et ad obitum meum Bracarensi ecclesie ac uobis seu successoribus uestris in pace et sine diminutione relinquam. Ipsam quoque hereditatem sic diuido atque distinguo scilicet ut uos archiepiscope habeatis duas tercias integras de ipsa hereditate et de fructu illius, reliquam uero terciam canonici Bracare in perpetuum possideant et in die anniuersarii mei in ecclesia memoriam mei singulis annis conuenienter faciant et de fructu illius ea die in refectorio ob recordationem mei consolationem seu refectionem accipiant. Eo igitur modo quo dixi habeatis uos p[re]dictam hereditatem firmiter et omnes successores uestri usque in perpetuum. Contra quod factum meum quicumque uenerit ad infringendum sit maledictus et excomunicatus et quantum uobis de ipsa hereditate auferre presumpserit tantum uobis in duplo conponat.
Facta karta V Idus Februarii, Era M.a CC.a I.a. Ego Menendus Pelagii uocatus Bofino hanc cartam uobis prefato archiepiscopo et canonicis uestris propria manu roboro.
Petrus ts., Iohannes ts., Pelagius ts.
Vermudus diaconus notuit.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.
