XIIII — Testamentum de Eldreuedo in Paredes. Era M.ª LXX.ª
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Ego Ildreuedo placuit mihi per bone pacis et uoluntas ut uinderemus uobis Petro Louesendiz et uxori uestre Aragunti sicut et uendimus hereditate mea propria que habeo de patre meo Senta et fuit de auio meo Ermegildu et est subtus monte Spino riuulo Aliste territorio Bracarensi et habet ipsa uilla iacentia in loco predicto in uilla Parietes. Leuat se ipsa uilla de uallo de linar de Gudino, ex inde in festo et tere in illa groua de Osorio Vermudiz, ex inde per casa de Segerigo et inde fere ad casa de Martirio. De ipsa hereditate que fuit de auio meo medietate intecra ubi illa potueritis inuenire: casas, pumares, ficares, cesares, sautos, perares, montes, fontes, pascuis, padulibus, aquis aquarum, sesigas molinarum uel quantum a prestitum hominis est, foris undecima integra et media de illos casales sub casa de Martinu. Propter quod accepimus de uos precium XX medios que nobis bene complacuit. Abeatis uos et omnis posteritas uestra et perpetim abitura. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartulam uendicionis ad inrumpendum que in iudicio non potuerimus autorizare uel diuindicare post parte uestra que pariemus illa in duplo uel triplo.
Pacta karta sub die quod est XV Kalendas Magii, Era M.a L.a XX.a. Eidreuedo in hac carta manu mea roboro.
Menendo ts., Monio ts., Vimara ts., Oseuio ts., Fromarigu ts., Qratino ts., Balteru ts., Qunsaluo ts., Olidi ts., Rodesindu ts.
Monio notuit.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.