XX — Testamentum de Ageredo. Era M.ª L.ª XX.ª
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Ego Ageredo salutem. Placuit nobis per bone pacis et uoluntas ut uinderemus uobis Paulo et Nanina, Iohanne et Nanta et Gudina sicuti et uendimus hereditate nostra propria que habemus in uilla Aliste subtus monte Spino et riuulum Aliste territorio Bracarensi. Et habet iacentia ipsa hereditate in loco predicto. Villa quos fuit de EIderigo et de Toderona quanta obtinuerunt in suo iure et est conclusa in scripturas uel in contramutas aut donationis uendimus uobis domos cum edificiis et situs montium et accessum uel regressum, pascus, pudales, petras mobiles uel immobiles, aquis aquarum, sessicas molinarum, sautos, pumares, uineas, omnia quantum a prestitum est et ubi illa potueritis inuenire. Et de illo nostro plantato medietate et de ipsas hereditates quomodo sunt conclusas in carta de YIderigu et de Toderona uendimus inde uobis IIII media. Propter quod accepimus de uobis precio XXVIIII modios in pane et in res et pannos que nobis bene complacuit ita ut de hodie die uel tempere sunt ipsas hereditates de nostro iure abrasas et in uestro iure traditas uel confirmatas. Habeatis uos firmiter et omnis posteritas uestra. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartulam uendicionis ad inrumpendum nunc factum infringere uoluerit uel uoluerimus, tam nos quam quelibet homo fuerit quomodo pariemus omnia que in karta resonant duplata aut quantum uobis fuerit meliorata, exolua iudicato et uos perpetim habitura.
Facta cartula uendicionis notum die quod erit II Idus Ianuarii, Era M.a L.a XX.a Ageredo in hac cartula uendicionis manus nostras roboramos.
Christoualo ts., Quedulfo ts., Cendon ts., Mandino ts., Sancton ts., Ilderigu ts., alio Mandino ts.
Paulo presbiter notuit.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.