Karta uendicionis quam facit Vida Eirigo et uxori sue in uilla Egican
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Ego Vida placuit mihi per bona placis et uoluntas ut uinderemus uobis Eirigu et uxor tua Ilderica hereditate mea propria que habeo in uilla Egicam subtus monte Sancte Marte territorio Bracarensi riuulum Aliste. Est prenominata de hereditate que fuit de auios meos Argemiru et Ninna de V IIII integra uobis concedimus per suis terminis et locis antiquis uel ubi illa potueritis inuenire cum quantum ibi ad prestitum hominis est. Et accepimus de uos precium modio de milio et I ouelia sic nobis bene complacuit et de pretio apud uos nihil remansit. Et ego Gundesindu uindo uobis de illo petazo qui iacet inter Refololo et pumar de Arili de aqua in aqua usque ubi se illas aquas miscent et tere in Pennelas et torna ad ille porta de illa nesperarias de illo concluso III integra uobis uendimus pro que accepimus de uos pretio I porca in II modios, tantum nobis bene conplacuit et de precio apud uos nihil remansit. Habeatis illas firmiter uos et omnis posteritas uestra. Et si hunc factum nostrum aliquis homo inrumpere uoluerit que in iudicio non potuerimus deuindicare post parte uestra tunc pariemus uobis illas duplatas uel quantum uobis fuerint melioratas et uos perpetim habere.
Facta karta notum die VIIII Kalendas Sebtembris Era M.a LX.a II.a. Vida et Gundesindu in hac cartilla uenditionis manus nostras roboramus.
Reirigu ts., Gundemaro ts., Gunsalub ts., Sisualdus ts. VII.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.