Testamentum de Froila Cresconiz de uilla de Sauariz et de salinis in foz de Aue
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Particular
In nomine Domini nostri Ihesu Christi. Ego famulus Dei Froila Cresconiz ad uobis Petrus Bracarensis aepiscopus et omnes clerici textum scripture firmitatis pro remedio anime mee de uilla Sauariz inter Rial et Parietes medi[eJate cum sua eclesia et in foze de aue V talios de salinas in illa corte quos fuit de Veremudo leremias et dedit illi in pretio una equa de X modios et uno boue et una sagia in X modios maceril. Si quis tamen quod fuerit aliquis homo uenerit in mea uoce ad inrumpendum contra hunc testamentum quomodo pariet illo in quad[r]uplo et qui illa terra imperauerit similiter.
Froila Cresconiz in hac testamentum manu mea roboro cotum VI Kalendas Agustas.
Qui presentes fuerunt testes: EIdrebedus testis, Baltarius testis, Galindus testis, Menendus testis, Qualtarius testis. Petrus Bragarensis aepiscopus confirmo. (Sinal) Petrvs nec mutetvr.
Pelagius presbiter qui notuit.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.