Karta uenditionis quam faciunt Ordonius [et] Anaia cum uxoribus suis Petro abbati et fratribus suis in uilla Mauri

Cartulário:

Nº Documento: 
0278
Fólio: 
86r
Data do documento
Ano: 
1081
Mês: 
3
Dia: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Ordonius et uxor mea Tuidili, Anaia et uxor mea Nome Bono placuit nobis ut faceremus uobis fratribus Sancti Antonini et Petro abbati kartam [uenditionis] de nostra ratione de illo pumar et de illis que comparauimus de Idilo et de Nome Bona. Et habet iacentiam sub castro Baruuto, territorio Bracare, discurrente riuulo Peueros, in uilla Mauri in illo pomar quod fuit de domna Adosinda de illo marco de Vimaredo usque ad illum de monasterio in ampio et de longo de illa carraria antiqua usque ad illum casal de Trasmiro. Et accepimus de uobis precium IIII modios tantum nobis complacuit et de precio apud uos non remansit. Habeatis uos et fratres qui post uos uenerint iuri quieto. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hoc factum nostrum ad inrumpendum et nos in iudicio non potuerimus deuendicare post partem uestram aut uos in uoce nostra pariemus uobis ipsam hereditatem duplatam aut quantum uobis fuerit meliorata.
Facta karta die Idus Martii, Era M.a C.a X.a VIIII.a. Nos superius nominati hanc kartam manibus nostris roboramus.
Cidi ts., Pelagius ts., Nunnus ts.
Tructinus notuit.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.