XXVI — Testamentum de Iulia. Era M.ª L.ª XXX.ª
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Ego Iulia placuit nobis per bone pacis et uoluntas ut faceremus uobis Petro Louesendiz et uxor uestra Aragunti carta firmitatis de larea que iacet in Agro de Gomili per illa penna que dedit illa ad suo genro Froyia Viliulfiz in casamento et damus illa in iudicato et pro IIII medios que non habuimus que dare et habet in ampio III passales et cubitu et in longo XIIII ita ut de hodie uel tempore de iure meo abrasa et in iuri uestro sit tradita atque confirmata. Habeatis uos firmiter et omnis posteritas uestra. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartulam ad inrumpendum que nos in iudicio non potuerimus deuindicare aut autorizare post uestra parte que pariemus uobis duplata uel tripata uel quantum uobis fuerit meliorata et uos perpetim habitura.
Facta karta uendicionis notum XI Kalendas Nouembris, Era M.a L.a XXX.a. lulia in hac cartula manu mea roboro.
Qui presentes fuerunt: Guela ts., EIdebredo ts., Cidi presbiter ts., Traseiro ts.
Menendo notuit.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.