Absolutio inuincte legationis que concessa erat Romana ecclesia B[ernardo] Toletano archiepiscopo super archiepiscopum et prouinciam Bracare
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Pontifício
P[ascalis] episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili fratri B[ernardo] Toletano archiepiscopo apostolice sedis legato salutem et apostolicam benedictionem. Pro iniuriis cum fratris nostri M[auricii] Bracarensis episcopi fraternitatem tuam sepe monuimus sed adhuc se uehementer a te grauari conqueritur. Colinbriensis enim episcopi obedientiam ei contra Romane auctoritatis priuilegia subtraxisti. Item in Lucensi ecclesia ad eius metropolim pertinente episcopo preter iudicium electo super ordinari alium precepisti. Idipsum in monasterio Beati Petri de Monte factum conqueritur Bracarensis ecclesie bona et ab aliis distrahi consensisti et ipse cum familiaribus tuis mora diutina compsumpsisti, per totam etiam prouintiam inuito et ignorante eo potestatem tue uoluntatis exerces, Asturicensis ecclesie parrochiam ut Salamantinam augeres inuito eo imminuisti. Nos autem in his uehementer regni turbationem et etatis tue grauedinem infirmitatisque pensamus, idcirco te ab iniuncta super archiepiscopum et prouinciam Bracarensem cura legationis absoluimus, ut liberius ipse ualeat in prouincia sua iusticiam exercere.
Data ad Anagnie III Nonas Nouember.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.
