Karta de Auelaal

Cartulário:

Nº Documento: 
0937
Fólio: 
253r
Data do documento
Ano: 
1247
Mês: 
9
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Christi nomine. Ego Martinus Fernandi, dictus Botus, et uxor mea domna Froili facimus kartam uendicionis et perpetue firmitudinis tibi Micaheli Petri et uxori tue domne Marie de medietate ipsius tocius casalis de Auelaal de quintane de Ordiales, quod casale fuit domne Bone et habet iacenciam in p[ar]rochia Sancti Victoris. Damus uobis atque concedimus medietatem iam dicti casalis tam in domibus quam in uineis, quam in deffensis, quam in sautis, quam in agris, quam in montibus, quam etiam in terris cultis et incultis per ubicunque ipsam potueritis inuenire pro precio quod a uobis accepimus, scilicet CC morabitinos cum sua robora. Tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nihil remansit pro dare. Habeatis itaque uos dictam medietatem(a) prenominate hereditatis firmiter et potestatem fatiendi de illa quicquid uolueritis omne per euum. Si quis uero uenerit uel uenerimus qui hoc factum nostrum infringere uoluerit quantum quesierit tantum uobis in duplo componat et insuper pectet(b) uobis uel cui uocem uestram dederitis D solidos, karta ista nichilominus in suo robore permanente.
Facta karta per manum Stephani Petri tabellionis Bracarensis ciuitatis mense September, Era M.a CC.a LXXX.a V.a. Nos in simul supra scripti tibi Micaheli Petri et uxori tue domne Marie hanc kartam propriis manibus roboramus.
Petrus ts., Iohannes ts., Menendus ts.

Aparato: 

(1) No texto: hereditatem. — (2) Na entrelinha e em letra posterior.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.