Karta hereditatis in cauto de Mauri

Cartulário:

Nº Documento: 
0935
Fólio: 
252v-253r
Data do documento
Ano: 
1250
Mês: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Christi nomine. Ego Fernandus Alfonsi et uxor mea Maria Pelaii facimus kartam uendicionis et perpetue firmitudinis uobis domno Iohanni archiepiscopo Bracarensi et eiusdem capitulo de una larea quam habemus in cauto de Mouri, in parrochia Sancti Iulianni de Laginis in loco qui dicitur Subripa iuxta Figeiram de Mouri. Damus uobis dictam laream pro precio quod a uobis recepimus, scilicet II morabitinos et medium cum sua robora. Tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nihil remansit pro dare. Habeatis itaque uos dictam laream firmiter et potestatem fatiendi de ea quicquid uolueritis omne per euum. Si quis uero uenerit uel nos uenerimus contra hanc kartam ad irrumpendum quantum quesierit tantum in duplo componat et insuper pectet uobis uel cui uocem [uestram] dederitis D solidos, karta ista nichilominus in suo robore permanente.
Facta karta per manum Stephani Petri tabellionis Bracarensis ciuitatis mense October, Era M.a CC.a LXXX.a VIII.a. Ego Fernandus Alfonsi et uxor mea Maria Pelagii uobis supra dictis hanc kartam propriis manibus roboramus.
Petrus ts., Iohannes ts., Menendus ts.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.