De quadam hereditate de Vinaes
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Ego Valascus Ordoniz uobis domno Petro Bracarensi electo et successoribus uestris in perpetuum facio cartam donationis et perpetue firmitudinis pro remedio anime mee de hereditate mea propria quam habeo in Vinaes, quam ganaui de domino rege Sancio, quando circundata fuit Bragancia, et ipsa hereditas uocatur Soutelo. Do uobis omnem medietatem ipsius hereditatis per ubi eam potueritis inuenire in monte, in fonte, in exitibus, in arboribus et in omne quod ad prestitum hominis est. Et propter hoc uos constituistis me heredem ecclesie uestre et dedistis mihi partem omnium beneficiorum que in ecclesia uestra facta fuerint et dedistis mihi pro reuora unum marcum argenteum. Si quis autem de meis aut de extraneis contra hoc factum meum uenire uoluerit quantum quesierit tantum in duplo componat et pectet uobis quingentos morabitinos et insuper maledictionem Dei incurrat et meam.
Facta carta mense Octobris, Era M.a CC.a X.u.a VIII.a.
Domnus Garsia Bracarensis archidiaconus ts., domnus Vincentius canonicus Bracare ts., domnus Matheus canonicus Vimaranensis ts., domnus Dominicus canonicus Lamecensis ts., Menendus Gauiniz ts. Ego Valascus Ordoniz qui hanc kartam facere iussi coram testibus supra nominatis et aliis multis propriis manibus meis eam roboro.
Petrus Menendi domini electi capellanus notuit.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.