XXVII — Testamentum de Salamiru. Era M.ª L.ª XXX.ª II.ª
Cartulário:
- Liber Fidei
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Ego Salamiru et uxor mea Rikilu cartula uendicionis facimus tibi Osorio et uxor uestra lulia. Placuit mihi per bone pacis et uoluntas ita ut uinderemus uobis terra nostra propria que habemus in uilla Parietes et habemus illa de parte de meo auolo Kaikino comparata que comparauit de Ermegildo et de Truda VIII integra et de quarta IIII damus uobis atque concedimus ab integro in montes et in fontes, in petras mouiles et inmobiles, terras ruptas et inruptas, aquas cursiles uel incursiles de termino in termino, ubi illa potueritis inuenire. Damus uobis atque concedimus propter quod accepimus de uos precium I lenzo et II quartarios de millio que nobis complacuit. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartulam ad inrumpendum que nos in iudicio deuendicare non potuerimus post uestra parte que pariemus uobis illa duplata uel triplata quomodo in carta resonat.
Notum die XI Kalendas Februarii, Era M.a L.a XXX.a II.a facta karta uendicionis. Salamiro et Rikilo in hac karta manus nostras roboramus.
Qui testes fuerunt: Osoreo ts., Suario ts., Recaredo ts., alio Recaredo ts., Stephano ts., Patre ts., Onorigu ts.
Osoredus notuit.
P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.