Karta de Almuniis de Fonte Aureo
Cartulário:
- Livro Preto
Outorgante:
- Episcopal
A) (?) T. T. — Sé de Coimbra, m. VI, doc. 35, or. (?)* car.
* No L. P. vem referido o notário, o que não sucede neste documento que deve ser, aliás, uma cópia e não o original do qual constaria o nome daquele.
In Dei nomine. Placuit mihi, Martino, Dei gratia Colimbriensi episcopo, michique, Pelagio, decano, cum assensu nostrorum canonicorum, dare ad plantandum partem hereditatis quam sedes Beate Marie habet iusta Fontem Aureum, citra flumen Mondecum. Sciendum est, autem, quod non damus eam plantandam uel colendam militibus neque potentibus hominibus uel tributum aliquod defendentibus, sed illis solis qui solent esse semper laboratores et tributa rusticana et de humili plebe existunt. Damus eam, scilicet, tali pacto, istis laboratoribus, uidelicet, Columbe et filiis suis, Suario Gunsalui, Gunsaluo Petri, Menendo Pelagii, Lupo Petri Azafar et Gomece Gosendi, Petro Gunsalui, Gunsaluo Menendo Menendi, filiis et nepotibus eorum, ut bene eam excolant et ibi almunias faciant; et predicte sedi, in suo terratico; quartam partem omnium fructuum, quoscumque ibi Deus Omnipotens dederit, reddant, absque ulla contradictione. Ita, illis et nobis placuit; et sic habeant eas almunias ipsi et successores eorum; et notandam quod, si aliqua deuastatio maurorum aut aliquorum hostium ibi euenerit et almunias in aliquo leserit uel desolatas reddiderit uel ipsi, ducti pigricia uel negligencia, minine eas bene excoluerint, detur postea spacium, illis qui plantacionem suam lesam inuenerint, duorum annorum, quousque recuperent illam, et tunc reddant inde, nostre sedi, suprascriptum terraticum. Nullusque illorum habeat licentiam uendere suam planteam, pro aliqua necessitate, alicui nisi nobis. Si autem, nos noluerimus eam ab illo emere, tunc uendat illam, homini tantum tributario et laboratori, qui faciat inde istud forum quod diximus; et si aliquis ex illis hoc terraticum noluerit dare aut ibi almunias plantare neglexerit, et hoc fuerit probatum, ille, qui talem culpam incurrerit, amittat hereditatem et totum suum laborem perdat. Similiter, si ex uobis, aliquis, uel ex sucessoribus nostris, hoc nostrum factum, absque illorum culpa infringe aut aliquid ab illis superfluum inquirere uel auferre presumpserit, quantum inquisierit, tantum eis in dupplum componat; et insuper sit a Deo Omnipotente excommunicatus et maledictus et cum Iuda in inferno collocatus, nisi res[i]puerit. Facta plantacionis karta VII.o Idus Aprilis Era M.a CC.a XX.a II.a.
Qui presentes fuerunt: Petrus presbiter Iohannis ts., — Pelagius cantor presbiter ts., — magister Iohannes ts., — Ciprianus presbiter ts., — Iohannes presbiter ts., — Ego Martinus episcopus conf. †, — ego Pelagius decanus conf. †, — Ferna[n]dus presbiter conf. †, — Martinus Mauranus conf. †.
Petrus Caluus notauit.
Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.