Carta uenditionis de Pumare et de terreno de Fonte Calada
Cartulário:
- Livro Preto
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Ego Pelagius et Adosinda et Aragunti placuit nobis per bone pacis et uoluntas nostra ut faceremus uobis Tructino cognomento Alafe cartulam de pomare de Fonte Calada cum suo terreno. Damus inde uobis mediatatem de quanto que ibi habemus et fuit ipsa hereditas de Elenida de parte de Recaredi. Et habet iacentiam territorio Portugalensi subtus mons Custodias prope est littore maris hic in Vila Rial per ubi eam dimicauimus, demarcauimus coram testibus asignauimus et accepimus de uobis in precio pleni VIII.o modios et nichil apud uos remansit in debitum. Habeatis ipsam hereditatem firmiter et omnis posteritas uestra. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uos proinde calumpniare quia ego in iudicio deuendigare non potuerimus illam post uestra parte quia pariemus uobis illam duplatam uobis perpetim habituram. Facta cartula uenditionis nodum die quod erit II.e Aprilis, Era LXXX.a V.a super millesima. Pelagius et Adosinda et Aragunti in hac cartula uenditionis uobis Tructino cognomento Alafe manus nostras roboramus † † †.
Qui presentes fuerunt: Saran, — Didagus, — Romarigus, — Arias, — Godesteo, — Pelagius.
Sicila presbiter scripsit.
Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.